Tekst #312
Sigismund I Jagiellon do Mercurino Arborio di GATTINARARadom [ca. 1528-02-28]
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1 |
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Sigismundus primus rex Poloniae Mercurino de Gatinaria cancellario caesaris
Illustris et Magnifice Domine, amice noster dilecte.
Ioannes Dantiscus secretarius noster fidelis dilectus egregie et ex sententia defunctus est officio servitutis suae istic apud caesaream maiestatem in his rebus, quas illi curandas mandaveramus. Quas ita ut transactae sunt, tametsi ex litteris huc ad nos scriptis abunde intellexerimus, tamen ex ipso cetera coram cognoscere avide cupimus, et eam ob rem eum huc ad nos accersere et istinc revocare nobiscum constituimus. Nec etiam ignoramus operam Illustritatis Tuae istic apud caesaream maiestatem nobis multum profuisse et proinde agimus et habemus illi magnas gratias, quas per omnem occasionem omni studio et gratificatione nostra referre illi curabimus.
Rogamus autem Illustritatem Tuam, obtineat eidem oratori et secretario nostro benignam missionem et abitionem a caesarea maiestate, et hunc venerabilem Ioannem Levi<>cium cantorem Plocensem et secretarium nostrum, quem in BJ, 6557, p. 350v locum illius istuc misimus, ut esset, qui nobis caesareae maiestatis benevolentiam in dies conciliaret, commendatum habeat auctoritateque te favore suo foveat et complectatur. Quo officio reddet nos sibi Tua Illustritas plurimum devinctos et obnoxios.
Et optime valeat Tua Illustritas.
Datum in Radom etc.