Tekst #283
Mandate for Kulm (Chełmno) ChapterLöbau (Lubawa) 1533-12-29
Publikacje:
1 | UBC Nr 893, s. 750-751 |
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Ioannes, Dei gratia episcopus Culmensis et administrator ecclesiae Pomezaniensis venerabilibus dominis Canonicis totique Capitulo ecclesiae nostrae cathedralis Culmensis salutem in Domino.
Quia venerabilis dominus Leonardus Niderhoff decanus Varmiensis et canonicus dictae ecclesiae nostrae Culmensis per procuratores suos coram nobis personaliter constitutos dictos suos canonicatum et praebendam in personam honorabilis domini Vincencii Kerger plebani in Schoneck Wladislaviensis diocesis in manibus nostris simpliciter pure et libere resignavit, nos vero huiusmodi resignationem ab ipsis procuratoribus dicti domini Leonardi ad Sancta Dei Evangelia, quod in dicta resignatione non intervenit neque interveniet fraus dolus simoniae labes vel quaevis alia illicita pactio vel corruptela recepto primitus in animam ipsius domini Leonardi Niderhoff corporali iuramento recipientes praefatum dominum Vincencium in et ad dictos canonicatum et praebendam per manus nostrae traditionem et capiti suo impositionem investivimus et instituimus tenoreque praesentium investimus instituimus et de eisdem providemus stallum ei in choro et vocem in capitulo cum plenitudine iuris canonici in ipsis canonicatu et praebenda assignantes. Quocirca vobis supradictis venerabilibus dominis canonicis capituli nostri Culmensis fratribus nostris carissimis vestrumque cuilibet mandamus, quatenus praefatum dominum Vincencium in et ad dictos canonicatum et praebendam et ad eorum possessionem corporalem et realem auctoritate nostra praesentibus vobis hac in re commissa inducatis ipsumque in canonicum et in fratrem nomine dictorum canonicatus et praebendae in dicta nostra ecclesia Culmensi recepto tamen primitus de observandis statutis et consuetudinibus dictae ecclesiae nostrae Culmensis iuramento recipiatis ac stallum in choro ac vocem in capitulo cum plenitudine iuris canonici sibi assignantes nihilominusque de omnibus et singulis fructibus redditibus proventibus iuribus et obventionibus universis dictorum canonicatus et praebendae sibi integre respondeatis et ab aliis, quorum interest, responderi faciatis.
In quorum omnium maiorem fidem et robur sigillum nostrum praesentibus subappendi fecimus.
Actum et datum in arce nostra Lubaviensi, die XXIIII mensis Decembris anno Domini M-o D-o XXXIII-o.