Tekst #345
[Tiedemann GIESE?] do [Wilhelm von Hohenzollern]s.l. before 1542-09-25
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1 |
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissime etc.
Misit ad nos reverendissimus dominus noster episcopus Varmiensis reverendissimae Dominationis Vestrae per hominem ignotum redditas sibi litteras, quibus sub excommunicationis poena ad synodum pro divi Galli die a Dominatione Vestra Reverendissima institutam vocamur. Quod quidem cancellariae commissum putamus, quandoquidem Dominationem Vestram Reverendissimam non latere scimus, quis nobis a sede apostolica metropolites sit constitutus, quem unum maiores nostri recognoverunt semper ad eumque solum in electionibus et aliis officiis ecclesiae consuetis curia expeditionesque Romanae nos sine quavis exceptione remittunt, illique subesse volunt. Ex re itaque istiusmodi cancellariae inconsiderantiam Dominationi Vestrae Reverendissimae celandam non esse existimavimus, ne in alienam messem cum censuris, quae in nobis de iure haerere nequeunt, impingatur. Quod ut Dominatio Vestra Reverendissima pro nostra in illam observantia apud se ex qua singulari prudentia benigne metiri boni consulere nosque cum nostris immunitatibus intime commendatas habere velit, pluimum oramus.
Datae apud etc.