Tekst #24
Power of attorney dla Tiedemann GIESELöbau (Lubawa) 1537-08-16
Publikacje:
1 | UBC Nr 924, s. 779-780 |
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
In nomine Domini amen. Anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo trigesimo septimo die vero decima sexta mensis Augusti pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Pauli divina providentia papae tertii anno tertio in mei - notarii publici testiumque infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum praesentia personaliter constitutus reverendissimus in Christo pater et dominus, dominus Ioannes Dei gratia episcopus Culmensis et canonicus ecclesiae Warmiensis principalis principaliter pro se ipso citra tamen quorumcumque procuratorum suorum hactenus quomodolibet constitutorum revocationem asserendo proposuit et dixit se nuper vigore citationis per venerabile capitulum ecclesiae Warmiensis decretae ad vigesimum diem mensis Septembris proxime futurum pro electione de novo episcopo et pastore eiusdem ecclesiae Warmiensis per obitum bonae memoriae Mauritii illius ultimi episcopi viduatae facienda vocatum et citatum esse, sed se huiusmodi electioni ob negotia publica harum terrarum et instantem publicam conventionem in Graudentz tenendam, ad quam se accingere cogitur, interesse non posse. Et cum nihilominus intelligat a multis retroactis annis in pluribus factis episcoporum electionibus praedictum capitulum habere in viridi observatione et consuetudine, quod ante ipsam electionem pro defensione iurium et libertatum ipsius ecclesiae Warmiensis ac tranquillitate et fraternae caritatis conservatione nonnulli articuli fieri soleant et formari, quos omnes electioni interessentes et ad quos spectat venire, promittere consueverunt ac iurare, ne autem propter praedictam suam futuram absentiam se ipsum et honorem suum negligere videatur et contemnere, si unus ex quattuor per sacram regiam maiestatem nominatus fuerit, ideo omnibus melioribus modo via iure causa et forma, quibus melius et efficacius de iure potuit et debuit fecit constituit creavit et solemniter deputavit suum verum certum legitimum et indubitatum procuratorem actorem factorem negotiorumque suorum infrascriptorum gestorem ac nuntium generalem et specialem, ita tamen quod specialitas generalitati non deroget nec e contra, videlicet venerabilem et praestantissimum dominum Tidemannum Gyse custodem et canonicum ecclesiae Warmiensis absentem tanquam praesentem solum et insolidum specialiter et expresse ad ipsius reverendissimi domini constituentis nomine et pro ipso omnes et singulos articulos ante aliquot menses in coadiutoriae de persona sua ad ecclesiam et episcopatum Warmiensem deputatione per ipsum promissos et iuratos ante et post factam electionem vel postulationem admodum promittendum et in animam suam de illis firmiter observandis iurandum, necnon ipsos nomine suo subscribendum. Promittens idem reverendissimus dominus episcopus constituens mihi notario publico infrascripto solemniter stipulanti et accipienti vice ac nomine omnium et singulorum, quorum interest intererit vel interesse poterit quomodolibet in futurum, se ratum gratum atque firmum perpetuo habiturum totum id et quicquid per dictum suum procuratorem in praemissis actum factum dictum vel procuratum fuerit ac se articulos huiusmodi, quatenus per ipsum capitulum ad ecclesiam Warmiensem postulatus fuerit, promittere et more praelatorum de firmiter ipsis observandis personaliter in praesentia primorum nuntiorum eiusdem capituli ad se venturorum iuraturum et manu sua propria subscripturum sub obligatione omnium et singulorum bonorum suorum praesentium et futurorum ac sub omni iuris et facti renuntiatione ad haec necessaria pariter et cautela.
Super quibus omnibus et singulis praemissis idem reverendissimus dominus constituens sibi a me notario publico fieri atque confici petiit instrumentum et instrumenta.
Acta sunt haec in arce Lubaviensi Culmensis dioecesis, sub anno indictione et aliis quibus supra.
Praesentibus ibidem dominis venerabilibus, dominis Alexandro Sculteti canonico et cancellario Warmiensis ecclesiae et Balthasare a Lublin canonico Culmensi et cancellario ac honorabili domino Iacobo Sczapnitzki sacellano praefati reverendissimi domini episcopi Culmensis testibus ad praemissa vocatis specialiter atque rogatis et ego Bartholomeus Bartholomei de Bydgostia clericus dioecesis Wladislaviensis sacra imperiali auctoritate notarius publicus etc.