Tekst #565
[Joachim II of Brandenburg Hector?] do [Sigismund I Jagiellon?][1547, after April 24]
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
1 |
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Scribunt illustres domini duces Pomeraniae se insimulatos esse apud caesaream maiestatem, quod conspiraverint contra maiestatem eius et, cum alia nonnulla contra maiestatem eius designaverunt, tum suppetias etiam rebellibus eius tulerint, quibus de rebus omnibus etsi purgare se diligenter maiestati eius conati sunt, non potuisse tamen se hactenus ulla purgatione deprecationeque sua animum illius graviter offensum mitigare esseque ingens periculum, ne maiestas eius caesarea exercitum suum in terras eorum Pomeraniae immittat. Quam ob rem a nobis magnopere petiverint, ut interponere nostras pro illis preces dignaremur, quo gratiam caesareae maiestatis reconciliare sibi possent. Scribit etiam illustris dominus dux Prussiae, si vicinas Saxoniae provincias, cuius generis est Pomerania, caesarea maiestas occupaverit a magistro ordinis designato non parum discriminis Prussiae terris impendere. Proinde petit, ut operam nostram interponamus, quo bellum istuc exitiale pace commutetur, et vias inveniamus, quibus et Saxoniae dux, et nepos noster Albertus Iunior Brandenburgensis ex ea, in qua sint, captivitate liberari queant.