Text #107
Deed of gift for Johann von HÖFEN (Jan HARTOWSKI) & Dorothea, daughter of Lorenz von HÖFENHeilsberg (Lidzbark Warmiński) 1543-11-09
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Nos Ioannes Dei gratia episcopus Varmiensis significamus tenore praesentium quibus expedit universis, quod superioribus annis, cum in episcopatu Culmensi reverendissimo olim domino Ioanni a Canopath per Dei ordinationem successeramus, vendidimus tum bona nostra episcopalia Czarthwicz nuncupata cum capituli nostri consensu honesto Laurentio a Curiis patrueli nostro pro sexingentis(!) marcis Prutenicalibus iuxta vim privilegii, quod illi super eisdem bonis dedimus. Qui quidem patruelis noster, priusquam e vivis cederet, eandem pecuniarum summam nobis non persolvit neque post mortem uxor eius, quae bona illa possidet. Proinde eadem sexingentarum(!) marcarum summa adhuc nobis de illis debetur, quam in ipsius defuncti patruelis nostri filium Ioannem a Curiis sororemque eius puellam Dorotheam, si in nostra cura manebit, transferendam illis donandam ac inscribendam super eisdem bonis Czerthwicz duximus in eundemque Ioannem a Curiis sororemque eius Dorotheam quam diu, ut praefertur, nostrae curae relicta fuerit praescriptam hactenusque nobis non persolutam sexingentarum(!) marcarum summam per consensum et plenam admissionem reverendissimi in Christo patris domini Tidemanni episcopi Culmensis successoris fratrisque nostri carissimi ac honorandi quem litteris suis ad id praestitit, transferimus illisque eam pecuniarum summam cum omni iure et proprietate super praedictis bonis Czartwicz donamus ac per praesentes inscribimus .
In cuius rei testimonium has litteras scribi sigillique nostri appensione communiri iussimus.
Datae ex arce nostra Heilsberg, IX Novembri... 1543.