Text #166
Power of attorney for Georg von BAYSEN (BAŻYŃSKI)Löbau (Lubawa) 1536-07-26
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes etc. manifestum facimus omnibus, quibus expedit, vobis vero praesertim generoso domino Stanislao Costka capitaneo Golubensi castrique Marienburgensis et terrarum Prussiae thesaurario, quod magnifico domino Georgio a Baisen [p]alatino Marienburgensi [e]t capitaneo Mevensi plenam nostram facultatem ...am ratione commis...ionis regiae habemus pro exsecutione declarationis serenissimae maiestatis regiae in exemptione villarum Libenau et Rauden dedidimus damusque praesentibus ratum firmumque observaturi quicquid per ipsum magnificum dominum palatinum in eo negotio actum factumue fuerit.
In cuius rei testimonium sigillum nostrum iis imprimi iussimus.
Actum et datum in castro nostro Lubaviensi, XXVI Iulii MDXXXVI.