» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Text #167

Resignation from a parish for Urbanus ULRICI
Löbau (Lubawa) 1536-10-17
Manuscript sources:
1rough draft in Latin, autograph, BCz, 244, p. 157 (c.p.)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Ioannes Dei gratia etc. significamus tenore praesentium quibus expedit universis, quod nos commendatum habentes venerabilem dominum Urbanum Ulrici artium magistrum ac officialem Gdanensem ei ecclesiam nostram parochialem beatae Mariae Virginis in civitate Gdanensi praecipuam resignandam duximus, quemadmodum et tenore praesentium hac tamen adiecta, quae subsequitur, condicione sollemniter resignamus, quod primum commendarius noster, qui toto anno onera ecclesiae sustinuit, pro labore suo usque ad dominicam Quasi Modo Geniti proxime futuram omnes proventus ecclesiae et oblationes in officio suo manens nostro nomine percipere ipsaque dominica praefata eidem domino Urbano de domo parochiali e[t] usu eius cedere debeat relictis in ea rebus omnibus, quas primo ingressu [i]n ea invenit. Proinde reverendissimum in Christo patrem et dominum, dominum Ioannem Dei gratia episcopum Vladislaviensem orandum duximus, ut cum paternitas eius reverendissima cum iis nostris litteris de investitura praestanda per ipsum dominum Urbanum reverenter requisita fuerit, quod ad eam sub condicione superius expressa resignationem nostram, quam vigore praesentium coram eius paternitate reverendissima sollemniter omnibus forma et modis quibus possumus melioribus facimus, eidem domino Urbano non gravate curam animarum [in] eadem ecclesia committere atque investituram concedere velit.

In cuius rei certius testimonium has scribi et sigillo nostro communiri iussimus manuque nostra propria subscripsimus.

Actum et datum in castro nostro Lubaviensi, XVII Octobris MDXXXVI.