Text #170
Deed of gift for Jerzy GŁUCHOWSKILöbau (Lubawa) 1537-10-29
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes Dei gratia episcopus Culmensis administrator Pomesaniensis et ad Varmiensem ecclesiam postulatus manifestum iis nostris litteris, quibus expedit universis, facimus, quod ex debito centum et septuaginta quinque marcarum per XX grossos computando, quod nobis nobilis Georgius Gluchowski debet , et cuius ratio[ne] iam nobis septuaginta quinque marcas persolvit, residuam summam centum marcarum nobili domino Nicolao Gluchowski dedimus et donavimus damusque et donamus cum omni facultate repetendi percipiendique a praefato domino Georgio tenore praesentium in eos videlicet usus, ut fratri suo domino Ioanni Gluchowski pro redemptione litterarum super villam Phalanczino et eiusdem in posterum impetitionis instantia quinquaginta marcas numeri supra expressi filiaeque eius Hedwigi ex gratuito nostro munere XXV marcas , reliquas vero XXV marcas filiae suae Anastasiae det ac extradat in effectu.
In cuius rei testimonium has nostras litteras scribi sigillique nostri impressione communiri iussimus.
Datae in castro nostro Lubaviensi, XXIX Octobris MDXXXVII.