Text #173
Ioannes DANTISCUS to UNKNOWNs.l. 1541-10-28
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Datae XXVIII Octobris MDXLI
Summatim, quae in causa istius viduae consideranda sunt ex actis.
Vidua ista vivente marito, sub cuius in communibus bonis agebat potestate , sine mariti assensu pro nullo in communium ... bonorum detrimentum [seu p]er se seu per [q]uemvis alium spondere aut fideiubere potuit .... In hac causa per alium, hoc est per filiam , quae t[amen] ob id iuridice numquam fuit examinata, sponsionem fecisse insimulatur. Quod de iure subsistere nequit, quandoquidem, si quid solidi et firmi [in] eiusmodi casi[b]us per mulierem fieri debet, hoc non potest nisi coram iudicio bannito fieri, ubi sine tutore, quem de iure habere cogitur, nihil per eam agi conceditur. In hac vero sponsione, qua falso impetitur, et quam illa per se vel per alium fecisse constantissime negat, in eoque et a marito coram iudicio est defensa, nihil illiusmodi intervenit.
Quod adversarius dicit se illi scripturam super receptis mercibus dedisse , ab eo per iuramentum sibi decretum se adversariae nihil debere liberata agnoscitur.
Quos deinde adversarius mortuo marito testes produxit, primum <> Ioannem Falke, qui iuravit, quod illa ei summam pecuniarum super eo debito pro mercibus solvere promisisset, de iure non subsistit, nemo enim pro se et in suum commodum iurare permittitur, quod contra iuris ordinem Gdani est permissum.
Item quod Scepanek Ruthenus , homo utpote schismaticus, ...iuraverit se nomine ipsius viduae et in eius usus illas merces accepisse, minus subsistit, quam prior testis A quo debi[te] petitur , si non servus ipsius viduae fuisset, ut asseritur, contra dominam suam in hoc casu iurare non potuit.
Postremo quod Mikitha, qui illas merces emit, ex Vilna eundem Rutenum Scepanek ut socium tuetur, [qui]que etiam in [su]um commo[du]m iuraverit, [quod] ipse eas [m]erces solvat, res plane suspecta est. Longe tamen absurdius, quod iudicium Gdanense decrevit, si adversarius iurare auserit, hanc viduam sibi eam pecuniarum summam pro eisdem mercibus debere, quod illam ad solvendum sit astricta. In tali nempe casu reo, qui accusatur, et non actori, qui creditor est, decerni solet per iuramentum purgatio, hinc clare liquet iudicium contra omne ius et aequitatem adversario [co]ntra viduam favisset etc.