Text #175
Ioannes DANTISCUS to Charles V of Habsburgs.l. [1525]
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati
Nomine serenissimorum regis et reginae Poloniae per eorum oratorem reverenter exponitur, quemadmodum anno praeterito, cum quondam illustrissima Isabella de Aragonia ducissa Mediolani mater et socrus ipsorum serenissimorum regum suum diem clausisset extremum superstite ipsa serenissima regina eius unica filia legitima et naturali ac universali herede et succeditrice in omnibus bonis praedictae eius matris et signanter in ducatu Bari et principatu Rossani cum omnibus aliis castris et pertinentiis suis et feudo nominato Monteserico, quae omnia praedicta quondam illustrissima ducissa tenuerat et possederat iustis titulis et bona fide usque ad diem eius obitus, ipsa serenissima regina adepta fuisset possessionem dictorum feudorum et bonorum illaque tenuisset et possedisset certo temporis spatio percipiendo et percipi faciendo fructus, reditus et proventus ac exerceri faciendo iurisdic <t> ionem et per sacrum collaterale concilium regni Neapolis fuisset de facto ipsa non audita processum ad sequestrum sub praetextu certae regiae et caesareae ordinationis desuper emanatae, ut ipsum collaterale concilium praetendebat, habito recursu pro parte ipsorum serenissimorum regum ad Vestram Caesaream et Catholicam Maiestatem super revocatione dicti asserti sequestri obtentis a Caesarea Vestra Maiestate litteris confirmationis et investiturae mediante iuramento ligii homagii ac etiam aliis provisionibus directis illustri don Carolo de Lanoy viceregi dicti regni ac dicto collaterali concilio et cuilibet ipsorum in solidum circa revocationem et dissequestrationem dicti sequestri et possessionis praedictae ac reintegrationem ipsius praesentatis dictis provisionibus pro parte ipsorum serenissimorum regum in dicto collaterali concilio instatum fuit pro effectuali exsecutione ipsarum provisionum. Quibus intimatis fisci procuratori et advocato et facta per ipsos responsione, quod dictae provisiones non debebant ex inconsulto praedicto don Carolo vicerege, ex quo maxime de ordin[e] ipsius dictum sequestrum factum fuerat, supersessum fuit circa dictam dissequestrationem et per dictum collaterale concilium rescrip[tum] eidem viceregi super praedictis, qua consultatione pendente, postmodum praesentatae fuerunt litterae Vestrae Caesareae Maiestatis dicto collater[ali] concilio, quibus mandatur, quod antequam procedatur ad dictam dissequestrationem, certioretur et moneatur illustrissimus dux Med[io]lani, quod transmittat procuratorem ad dicendum et allegandum iura sibi competentia adversus dictam dissequestrationem, adeo quod huc usque ius suum praedicti serenissimi reges consequi non potuerunt. Et quoniam Sacratissima Caesarea et Catholica Maiestas dictum sequestrum iure fieri non potuit nec debuit, tum quia factum fuit (ut praedicitur) ipsis serenissimis regibus non vocatis nec auditis et absque causae cognitione, tum etiam quia per capitula regni est optime provisum, quae quidem capitula sunt in viridi observantia, quod quando feudarius moritur, superstitibus descendentibus non fit seques[trum] per curiam sed tunc tantum, quando non est, quis claro et apert[o] iure succedat. Cum ergo, quae de facto processerunt, de facto etiam debent rescindi et annullari, debet absque alia causae cognitione restitui dictum sequestrum in pristinum statum et possessio dicti status remanere in posse dictae serenissimae dominae reginae, praecipue, quia sic fuit provisum, decretum et ordinatum per Vestram Caesaream Maiestatem. Expeditae proinde provisiones et litterae investituriales, quae essent vanae et sine aliquo effectu, si ant[e] dissequestrationem esset audienda aliqua pars et praecipue ipse illustris dux Mediolani. Cum ergo ipsa serenissima regina parata sit stare iuri coram Vestra Caesarea Maiestate et deputatis per eam cum praedicto illustri duci et quibusvis aliis ius praetendentibus pro effectuali exsecutione iustitiae ipsius serenissimae reginae et provisionum per Vestram Caesaream Maiestatem expeditarum debet provideri, quod absque mora et absque, quod in hoc citetur aut audiatur ipse illustris dux, restituatur possessio dicti status eo modo, quo erat ante sequestrum praedictum, et id quod de facto processit, de facto annullari et postea parata est ipsa serenissima regina stare iuri. Propterea recurritur ad eandem Vestram Maiestatem illique supplicatur, ut dignetur ex certa sua scientia providere indemnitati ipsorum [s]erenissimorum regum ac mandare dicto collaterali concilio, quod statim et in continenti absque ulteriori mora et responsione dicti illustris viceregis et dicti ducis facte facta seu facienda re <d> integrent ipsos serenissimos reges in possessionem dictorum status et bonorum, sicut erant ante sequestrum praedictum cum restitutione omnium et quorumcumque fructuum, redituum et proventuum inde perceptorum non obstantibus dictis litteris noviter emanatis ab eadem Maiestate Vestra, quod audiatur dictus illustris dux et etiam quod in dictis provisionibus obtentis pro parte ipsorum serenissimorum regum fuerit provisum, quod procedatur ad dictum dissequestrum vocatis vocandis, attentis praemissis, maxime cum ipsi serenissim <i> reges se offerant, prout alias obtulerunt, stare iuri cum praedicto illustri duce et alia implere, ad quae de iure tenerentur.
Saepe etiam questus sum nominibus quibus supra , quod cum ipsa serenissima domina regina Poloniae, post mortem illustrissimae olim dominae Isabellae de Aragonia ducis Mediolan[i] et Bari etc. matris suae desideratissimae ut heres universalis in omnia illius bona relicta legitime successisset, officiales Suae Caesarae et Catholicae Maiestatis se in illi[us] feudum Montiserici nominatum nullo iuris ordine servato intromiserunt partemque eius maiorem acceperunt et usurparunt ac in duobus milibus ducatorum deteriorarunt condicionem ipsius feudi, prout liquidiss[ime] probari potest. Qua de re, cum id minus iuste fiat et cum magno ipsius serenissimae dominae reginae praeiudicio ac detrimento, Sacratissimae Catholicae et Caesareae Maiestati supplicatu[r], velit sub favorabili forma collaterali suo consilio Neapoli committere et mandare, ut huiuismodi Montisserici possessio ipsi serenissimae dominae reginae in integrum restituatur, quemadmodum illius mater illustrissima domina dux Mediolani, dum erat in vivis, tenebat et possidebat. Quod si deinde quisquam ius aliquod super eo feudo habere praetendit, fiat id, quod d[e] iure convenit.
Et quia status Barensis per hanc sequestrationem et novos officiales non parum est afflictus, supplicatur nominibus, quibus supra, Sacratissimae Catholicae et Caesareae Maiestati, si relevium erit solvendum, quod habeatur compensatio cum pecuniis tam ordinarie, quam extraordinarie a statu Barensi exactis praesertim de poenis et multis, quae ad multam pecuniarum quantitatem ascendunt, de quibus etiam liquidissime constat.
Castrum Barense, quod nomine serenissimae dominae reginae secundum Maiestatis Caesareae commissionem servari debet, habet quendam castellanum, dominum Fernandum de Archone ex mandato Maiestatis Caesareae impositum. Ille aperte dicit se hoc castrum nulli homini viventi extraditurum, nisi prius a Maiestate Caesarea singulares habeat litteras, quibus illi semel, bis et ter iubeat, quod illud in manus alterius castellani a Serenissima domina regina electi consignet illumque ab homagio et iuramento desuper praestito liberum faciat et absolvat. Quapropter Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati nominibus, quibus supra, supplicatur, ut huiusmodi tenoris litteras ad praedictum castellanum conscribi demandet, ne nova iterum citra hanc arcem oriri possit difficultas. Quod serenissimi rex et regina Poloniae pro solita in Maiestatem Caesaream observantia omnibus fraternis studiis et officiis referre semper et promereri curabunt.