» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Text #216

Ioannes DANTISCUS to Charles V of Habsburg
[Barcelona] 1519-[02-21]
Manuscript sources:
1copy, BJ, 6557, p. 7v-9r
2copy, 18th-century, BCz, 274, No. 3, p. 3-4
3copy in Latin, 18th-century, BCz, 34 (TN), No. 11

Prints:
1AT 5 No. 31, p. 29
2Españoles part 2, No. 1, p. 133-135

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BJ 6557, f. 7v

Oratio ad cesarem Maximilianum(!) Ioannis Dantisci oratoris Sigismundi primi regis Poloniae

Prodire in tanti tamque potentissimi regis conspectum orationem habiturus nemo equidem deberet, nisi qui eruditione singulari, summa magnarum rerum experientia et quadam vel Demosthenis, vel ipsius Ciceronis eloquentiae praeditus esset. Regias enim aures nihil aliud, quam quod accurate elaboratum et quod ex amussim politum est, audire convenit. Cum autem serenissimus dominus meus Poloniae rex ea in re opera et servitio meo uti dignatus est, BJ 6557, f. 8r utpote illius, qui iuventa et vegeto corpore ad tam longinquum conficiendum iter idoneus visus sum, dabit Catholica Maiestas Vestra veniam eoque facilius, quo vix antea auditum est quemquam a remotissimis Arctois regionibus non procul ad Gades hactenus ad Catholicam Maiestatem Vestram transmissum clementerque hominem non Latinum, sed Sarmatam latine balbutientem audiet, et ne inculto hoc et exotico sermone rudis locutor sim morosior, rem paucis serenissimi domini mei nomine Catholicae Maiestati Vestrae referam et ex praescripto exponam.

Superioribus annis, cum felicissimae recordationis sacratissima maiestas caesarea cum serenissimis Hungariae Poloniae et Bohemiae regibus in Pannonia superiori convenisset, quae ibidem foedera amicitiae matrimonia et affinitates parte ab utraque contractae sunt, Catholicam Maiestatem Vestram latere non arbitror. Ab eo tempore quo studio, benivolentia, amore serenissimus dominus meus Catholicam Maiestatem Vestram prosequi ceperit, dici non potest. Quaesivit ergo ex caesareae maiestatis inductione arctiorem cum Catholica Maiestate Vestra necessitudinem, quae, quoniam in fatis non fuit, confici non potuit. Nihilominus serenissimus dominus meus nihil hucusque pro Catholica Maiestate Vestra omisit, quod eiusdem Maiestatis Vestrae commodum, decus, ornamentum, gloriam denique spectare videbatur. Hoc quia isto praesertim tempore non incognitum est Catholicae Maiestati Vestrae, supervacaneum ut recenserem putavi.

Ut igitur serenissimus dominus meus hunc suum amorem uberius declararet, me per tam longinquas locorum intercapedines salutatum ad Catholicam Maiestatem Vestram immisit, unde imprimis ob praeclarissimum inclyte domus Austriae stemma, quo ex materna propagine cum Catholica Maiestate Vestra gaudet et fruitur et novissime ob contractas affinitates amor mutuus et maior familiaritatis integritas inter Vestram Catholicam et eius regiam Maiestatem nasceretur, praeterea ut rebus et negotiis illustrissimae principis dominae Isabellae ducis Mediolani matris suae charissimae fraterna intercessione apud Catholicam Maiestatem Vestram subveniret. Certo edoctus est serenissimus dominus meus, paulo anteactis diebus BJ 6557, f. 8v serenissimam olim felicissimae recordationis dominam Ioannam reginam Neapolitanam ex vivis cessisse et illustrissimam dominam ducem Mediolanensem neptem suam omnium post se bonorum mobilium et immobilium relictorum legitimo testamento heredem universalem scripsisse prout documenta et iura desuper clarius ostendunt.

Cum autem Catholica Maiestas Vestra non ignorat inter serenissimum dominum meum et illustrissimam dominam ducem Mediolani coniunctissimam contractam esse affinitatem quando propinquiorem coniunctionem cum Catholica Maiestate Vestra, ita ut erat cum eius maiestatis tum caesareae celsitudinis desiderium, fata negaverunt, decet atque aequum est serenissimum dominum meum ex debito contractae necessitudinis res atque negotia illustrissimae dominae ducis Mediolani, matris suae carissimae aeque cordi habere atque sua ipsius propria.

Proinde fretus eo amore serenissimus dominus meus, quo Catholicam Maiestatem Vestram amplectitur, me ad eandem oratum misit optatque fraterne et omni, quo potest, studio rogat, ut Catholica Maiestas Vestra pro sua in omnes iustitia et dexteritate testamentum hoc, sic ut legitime a serenissima domina Ioanna regina Neapolitana confectum est, in firmitate et robore suo, prout ipsa aequitas postulat, tenere et ipsam illustrissimam dominam ducem Mediolani (quae vigore huius testamenti omni iure et proprietate vera heres est) in possessionem civitatum, oppidorum et omnium bonorum aliorum iuxta vim inscriptionum desuper permittere eamque in eisdem tueri et conservare dignetur, respectum habendo, quod in ipso testamento multa Deo templis et miserabilibus personis pro salute animae scripta et legata sunt. Quae donec sic impediuntur, effectum sortiri nequeunt, ut itaque ista executionem habeant celeriorem, pium opus Catholica Maiestas Vestra Deo et hominibus gratum faciet, dum testamentum hoc quantocius ratum esse et firmamentum habere clementer annuet.

Quod quia aequum et iustum est, ut infimorum etiam hominum ultimae teneantur voluntates, confidit serenissimus dominus meus se facile id a Catholica Maiestate Vestra impetraturum, vel hac solum causa, quod res ferme propria serenissimi BJ 6557, f. 9r domini mei agitur, cuius nomine nihil aliud, quam hoc, quod iustum est, peto, et quod illustrissima princeps domina Isabella dux Mediolani magno quondam fuerat adiumento serenissimo olim felicis recordationis domino Ferdinando regi Hispaniarum avo Catholicae Maiestatis Vestrae, in consequendo regno Neapolitano.

Factura est igitur Catholica Maiestas Vestra rem se tanto orbis principe dignam et qua caesareae maiestati, cui Deus optimus maximus aeternam det beatitudinem, sicut ex his suae maiestatis litteris patebit, plurimum gratificata fuisset, et qua serenissimum dominum meum perpetua benivolentia et amore sibi devinciet. — Percepit serenissimus dominus meus Catholicam Maiestatem Vestram falconibus et cetera id genus avibus delectari, si quid est in Regno et dominiis suae maiestatis, quo Catholicae Maiestati Vestrae complacere posset, non solum in his rebus levibus et ludicris, verum etiam, quantum se facultates eius extendunt, alacri pectore ad votum Catholicae Maiestatis Vestrae exhibet omnia ut fratri et consanguineo suo carissimo et honorandissimo.

Freta Deo mentes iustitia vincet iniquas
Et tibi, quae poscis, dux Isabella, feret.
Interdum premitur, sed non succumbit, ab alto
Iactata in portum tuta redire solet.