Text #233
Memorial of Ioannes Dantiscus submitted to the Emperor Charles V von Habsburg on behalf of the King Sigismund I Jagiellon and of the Queen Bona Sforza, with inserted replies from the Secretary of the Emperor, Alfonso de Valdés[Regensburg] [1532-04-16]
Manuscript sources:
1 |
Prints:
1 | AT 14 No. 193, p. 298-303 (in extenso; Polish register) |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AGAD, Varia oddziału I, No. 2, f. 161v
Sacra Caesarea et Catholica Maiestas.
Quanta fuerunt merita ill(ustrissimae) olim <praeclar>(issimae) memoriae dominae Isabellae de Aragonia ducis Barii et principis Rossani, <> matris serenissimae dominae meae reginae Poloniae, quibus serenissimo quondam <praeclarissimae> memoriae regi catholico, avo S(acrae) Maiestatis Vestrae, longe fuit carissima et hinc ab omnibus in magna auctoritate habita, cum et S(acrae) Maiestati Vestrae et toti Italiae, nedum Regno Neapolitano, sin<t> manifesta, supervacaneum duxi illa ad praesens recensere , unde illa ab serenissimo avo S(acrae) Maiestatis Vestrae atque etiam ab eadem Maiestate Vestra omnium privilegiorum et dominiorum suorum obtinuit confirmationem, conservationem et usque ad dies vitae suae ultimos quietam pacificamque possessionem. In qua quidem <> mortem filiam suam serenissimam dominam meam post se non parvo tempore reliquit sine quo<>vis impedimento, quo<u>sque S(acra) Maiestas Vestra, licet non esset dubium seu differentia de legitimo feudi successor<e>, statum Barensem cum omnibus ad illum spectantibus capi iussisset in sequestrum, quod deinde, cum causa non esset, cur duraret ulterius post datam investituram, S(acra) Maiestas Vestra relaxari et solvi mandavit, quo fa<c>to status Barensis et omnia ad illum spectantia rursus sub dicionem et potestatem serenissimae dominae meae redierunt praeterquam una defensa Sancti Laurentii dicta in Monte Serici, quam contra iura et privilegia serenissimae dominae meae fiscus et regia curia S(acrae) Maiestati<s> Vestrae in regno Neapolitano hucusque in gravi detrimento serenissimae dominae meae retinuit et in usus suos reservavit. Cum tamen illam defensam cum dominio Montiserici mater serenissimae dominae meae per excambium cum felicissimae recordationis rege catholico factum, ratione cuius illa catholicae eius maiestati quasdam alias terras dedit, pacifice et sine quovis impedimento usque ad mortem tenuit et possedit sicque etiam AGAD, Varia oddziału I, No. 2, f. 162r defensa illa cum Monte Serico in possessione(m) serenissimae dominae meae <pervenit>. Fuerim conquestus saepius commissionesque et litteras plurimas ad coll(aterale) consilium a Sacra Maiestate Vestra impetraverim, nihil tamen hucusque aliud obtinere potui, quam quod S(acra) Maiestas Vestra mandavit novissime, ut scilicet negotium huius defensae, ad quem iure spectaret, iur(e) determinaretur, hac tamen condicione adiecta, quod si serenissima domina mea in iustitia deficeret, S(acram) Maiestatem Vestram facturam id ipsum, in litteris suis ad serenissimam dominam meam superiori anno Bruxellis XXI Februarii dat<i>s Sacra Maiestas Vestra testata est, scribens, quod, si pro Sacra Maiestate Vestra sententia in hac causa ferretur, ita cum serenissima domina mea S(acram) Maiestatem Vestram acturam, ut benevolentiam erga se atque animi promptitudinem S(acrae) Maiestatis Vestrae agnosceret. Prius numquam serenissima domina mea voluit intrare ad iudicium S(acrae) Maiestatis Vestrae maluitque omne hoc negotium in nudam S(acrae) Maiestatis Vestrae gratiam reicere, sed cum sic <Sacra> Maiestas Vestra voluit, freta istiusmodi S(acrae) Maiestatis Vestrae promissis cum fisco rem determinare written over i⌈iee written over i⌉ curavit, porro cum hiis diebus sententiam contra iura et privilegia sua serenissima domina mea hac in causa accepit, se tum ab illa non omnimode cecidisse arbitratur S(acrae) Maiestatis Vestrae promissae gratiae innitens neque igitur ulterius appellare voluit, s(ed) rem ipsam promissae S(acrae) Maiestatis Vestrae gratiae remisit, quamvis et iuribus et meritis serenissimae dominae meae exigentibus, multo plura quam ea, quae eius sunt propria, concedi deberent, quandoquidem ius olim illustrissimae matris dominae meae et quod ipsa vigore successionis in eam defensam habet, vicini ibidem incolae in regno testantur et iudicialiter testati sunt, videlicet illustrissimam olim matrem serenissimae dominae meae nihil umquam alieni usurpasse, sed quietam in huius defensae possessionem AGAD, Varia oddziału I, No. 2, f. 162v quam diu vixit fuisse ideoque ut illa pacifice dominia sua omnia et hanc defensam possidebat, ita et serenissima domina mea post mortem matris suae eadem non parvo tempore citra omne praeiudicium fisci regii et cuiusvis alterius tenuit et possedit, qua de re non sine iniuria a written over d⌈daa written over d⌉ defensae huius possessione serenissima domina mea videtur eiecta et si non merita matris serenissimae dominae meae hoc in casu deberent perpendi, aestimentur saltem ea, quae serenissima domina mea in bellis nuper in regno Neapolitano transactis nota fecit omnibus, ubi suis propriis impensis statum Barensem ab exercitibus regis Galliae defendit et alias civitates cum gentibus machinis et pulveribus suis recuperavit et sic in his supra triginta milia ducatorum pro defensione reipublicae regni Neapolitani persolvit pauloque minus subditi eius ex eodem statu persolverunt. Praeterea intra trium annorum spatium adhuc a serenissima domina mea sex milia ducatorum sunt persolvenda pluraque alia sunt servitia et merita serenissimae dominae meae pro coniunctione sanguinis fidei et amoris erga S(acram) Maiestatem Vestram exhibita, quae enumerare longum esset, non debetur igitur deterioris conditionis existimari serenissima domina mea, quam fuerat olim illustrissima mater eius, quae a serenissimo rege catholico avo S(acrae) Maiestatis Vestrae pro servitiis suis large fuerat remunerata. Quapropter S(acrae) Maiestati Vestrae <nomine> serenissimae dominae meae supplico, ut cum ea promissam gratiam et Montem Sericum cum defensa Sancti Laurentii ex lata sententia relaxare et serenissimae dominae meae reintegrare dignetur.
Caesarea maiestas ut serenissima domina regina agnoscat optimum animum, quem habet erga suam serenitatem, hanc defensam ad se spectantem, ut indicatum est eidem, libenter et gratiose concedit, ut ea utatur quemadmodum illustrissima eius mater quam diu vixit utebatur absque nullo impedimento.
Valde(siu)s.
Supplicavi etiam nomine serenissimae dominae meae S(acrae) Maiestati Vestrae superioribus diebus Gandavii in Flandria pro bonis iam rebellium declaratorum Elegii Marre de Barulo, cui mater serenissimae dominae meae debuit quinque milia ducatorum et Nicolai Mariae <C>arazoli marchionis Castellanetae, cui etiam in quattuor milibus ducatorum fuerat obligata, de quibus serenissima domina mea quotannis non<>gentos solvit ducatos, <u>t S(acra) Maiestas Vestra hoc debitum novem milium ducatorum confiscatorum serenissimae dominae meae remitteret et ex pensione non<>gentorum ducatorum clementer absolveret. Ad quod tum mihi fuit a Sacra Maiestate Vestra responsum, quod ea in re vellet informari, nondum tamen hos duos in crimine laesae maiestatis esse damnatos, quam primum vero per commissarios, quos <Sacra> Maiestas Vestra his de rebus Neapolim tunc mittere decreverat, de illorum rebellione constaret, S(acram) Maiestatem Vestram ex benivolentia sua erga serenissimam reginam meam omne id, quod possibile esset, facturam.
Cum autem iam pridem isti duo rebelles s<int> reperti et ego toties ea de re S(acram) Maiestatem Vestram commonerim illique supplicaverim et hucusque S(acra) Maiestas Vestra mentem suam super hac petitione declarare distulerit, S(acrae) Maiestati Vestrae iterum atque iterum humiliter supplico, dignetur serenissimam dominam meam ex huiusmodi pensione non<>gentorum ducatorum absolvere et in signum remunerationis eam summam, ut praemittitur, ob multa AGAD, Varia oddziału I, No. 2, f. 163v servitia, quae magnis suis impensis in regno Neapolitano praestitit et in posterum est maiora praestitura, donare atque ex innata sua benignitate, quam aliis etiam, non benemeritis, impartiri solet, in effectum consignare, si vero, ut serenissima domina mea intellexit, <Sacra> Maiestas Vestra cuidam militi Hispano pensionem centum ducatorum super Eligio Marre de Barulo iam dederit et inscripserit, ne haec donatio S(acrae) Maiestatis Vestrae inficiatur, sed suum sortiatur effectum, cum illo serenissima domina mea sic pollicetur se compositur<a>m, quod iustam non sit habiturus conquerendi causam.
Caesarea maiestas concedit serenissimae reginae quicquid iuris fiscus regius in his habet, dummodo alteri non sit concessum hactenus.
Vald(esiu)s.
Benemeriti, est ut in adagio, petere solent confidentius, quod fit, quod serenissima domina mea facta audentior pro affectu, quem habet inserviendi S(acrae) Maiestati Vestrae, speciatim quem gerit erga serenissimum dominum Romanorum regem Hungariae Boemiae etc., fratrem S(acrae) Maiestatis Vestrae, quo illa ipsius serenissimi Romanorum regis magno studio et amore res et negotia apud serenissimum dominum meum Poloniae regem coniugem suum tractat et promovet semper et quo omnibus benivolentia et gratia S(acrae) Maiestati<s> Vestrae erga eandem serenissimam dominam meam, quam illa maximi facit, fiat perspectior, mihi iniunxit, ut eius nomine S(acrae) Maiestati Vestrae impense supplicarem, quatenus placeret S(acrae) Maiestati Vestrae serenissimae dominae meae unam de dohanis Trani vel Monopoli concedere, quo illam singulis annis ad dies vitae eius percipere posset in tantarum expensarum recompAGAD, Varia oddziału I, No. 2, f. 164rensam, quas illa in necessitate belli novissimi Neapoli pro Sacra Maiestate Vestra per huiusmodi profudit, unde ad inserviendum S(acrae) Maiestati Vestrae per huiusmodi munificenti written over a⌈aii written over a⌉am sedulo reddetur propensior atque omnibus studiis et officiis, quibus umquam poterit serenissima domina mea huiusmodi beneficium promerere studebit.
Cum hi reditus ad regiam cameram spectent sintque alias adeo exhausti, ut ne ordinarios quidem sumptus sustinere queant, non posset caesarea maiestas in hoc gratificari serenissimae dominae reginae, quae in omnibus aliis rebus, quandocumque se dederit occasio, quam libentissime factura est.
Vald(esiu)s.
Superioribus annis, cum status Barensis ad instantiam illustrissimi domini Francisci ducis Mediolani causa indicta neque vocat<a> serenissima domina mea acceptus fuerat in sequestrum et deinde a Sacra Maiestate Vestra legitime relaxatus, condicio una in litteris relaxationis in favorem ipsius illustrissimi ducis concernens arcem Barensem fuit reservata, quod scilicet serenissima domina mea personam gratam et fidelem S(acrae) Maiestati Vestrae in castellanum deputaret, qui <ante>quam custodiam castri susciperet, iurare deberet, quod si decerneretur statum Barensem cum his, quae ad illum spectant, ad serenissimam dominam meam iure non pertinere, ut idem castellanus sic deputatus castrum hoc in manus illius, cui status Barensis adiudicatus foret, cederet et resignaret.
Cum autem clarum est illustrissimum dominum ducem super eo statu AGAD, Varia oddziału I, No. 2, f. 164v nil iuris habere atque etiam et o<c>to annis super eo nullam iuridicam impetitionem tentasse, inconveniens serenissimae dominae meae videtur, quod ulterius in praescripta condicione haerere debeat, quapropter per me S(acrae) Maiestati Vestrae supplicat eamque summop<e>re rogat, ut si se sic casus offeret, quod si castellanus, qui nunc praeest, e vivis cederet aut illa in locum eius, quando commodum videretur, alium substituere vellet, quo serenissimae dominae meae liberum esset, quemadmodum et illustrissimae olim matri<> eius fuit, ad beneplacitum suum praeficere et statuere castellanum, quem ipsa vellet et eligeret. Pollicetur autem se ex regno Neapolitano talem semper electur<a>m, qui et <Sacrae> Maiestati Vestrae et illi fidelis et obsequens sit futurus, quod cum indignum non sit, sperat se serenissima domina mea facile a Sacra Maiestate Vestra impetraturam, cui se cum facultatibus suis et omni eo, quod in servitium S(acrae) Maiestatis Vestrae praestare potest, ex corde commendat.
In his, quae ad ill(ustrem) ducem Mediolani spectant, caesarea maiestas nil posset concedere aut statuere eo inaudito. Quod autem ad praefectum castri Barensis, quamquam caesarea maiestas sibi certo pollicetur serenissimam dominam reginam tum in ea, tum in aliis rebus omnibus ea facturam, quae ad conservationem illius regni sub caesarea maiestate pertinere iudicabit, attamen cum ipsa tanto intervallo ab eo regno disiuncta sit, ut non satis pernoscere possit, quinam fuerint fideles et qui ab fide aberraverit, fierique posset, <u>t arci maximi momenti praeficeret hominem caesari parum acceptum, existimans eum fidelissimum, nollet caesarea maiestas ea in re quicquam immutare, adveniente tamen casu libenter annuet, ut omnia arbitrio suae serenitatis fiant, cum sibi persuadeat caesar eam nihil facturam, quae non in rem suae maiestatis esse videatur.
Vald(esius).