Text #287
Memorial of Ioannes Dantiscus, submitted on behalf of the King Sigismund I Jagiellon to the Great Chancellor of the Emperor Charles V von Habsburg, Mercurino Arborio di Gattinara; Gattinara’s reply on behalf of the Emperor; Dantiscus’ reply to the reply[Valladolid] [1523-02-09 — 1523-02-25]
Manuscript sources:
1 | |
2 | |
3 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Articuli per me propositi.
Responsum ad illos nomine maiestatis caesareae.
Ad hoc replicationes meae.
Copia articulorum magno cancellario per me exhibitorum
Primum et potissimum negotium, in quo me serenissimus dominus meus Poloniae rex etc. ad sacratissimam maiestatem caesaream misit, ut multa in compendium conferam, hoc est, quod serenissimus dominus meus attenta publica calamitate, quae hoc tempore magis, quam prius umquam orbi Christiano ab infidelibus instare videtur, omni, quo potest, studio maiestatem caesaream ut summum Christianitatis principem rogat, ut illi et nepoti suo serenissimo Hungariae regi contra vim et potentiam Turcarum et Tartarorum imperatoris ferret suppetias, et quod concordia cum hostibus suis inita maiestas caesarea illos atque alios Christianos principes ad exstinguendum hoc commune incendium excitaret, habens rationem apertorum discriminum, in quibus nunc ea regna et dominia versantur, quemadmodum satis abunde, ut reor, a me expositum est. Itaque a maiestate caesarea summopere peto, dignetur me in hoc necessario primo et principali articulo plane resolvere, cuius desuper illius maiestas mentis sit et quando atque quales suppetias serenissimus dominus meus certo sperare debeat. Nam, nisi maturius rebus nostris sic non parum inclinatis subveniatur, timendum erit (quod omen Deus avertat), ne funditus corruant.
Secundum in privato nomine serenissimi domini mei expositum sic habet, quod serenissimus dominus meus ad postulata caesareae maiestatis arma sua in hoc bello contra dominum magistrum gestum, ad quod ab illo multifariam gravibus iniuriis et indignissimis modis fuerat lacessitus, deposuit et in illius maiestatem in absentia vero in serenissimum Ferdinandum Austriae archiducem cum aliis adiunctis principibus compromisit, quare maiestatem caesaream rogat, velit efficere, ut huic tragoediae ex vi compromissi finis imponeretur. Rogo itaque, ut in iis a sacratissima maiestate caesarea omnimode fierem certior, quid desuper decreverit et quem animum illius maiestas habeat ad nova illa molimina domini magistri, qui per nuntium suum in Anglia compromissum factum reiciendo suppetias ab illius maiestate caesarea et a serenissimo rege Angliae ab aliisque regibus et principibus Christianis contra serenissimum dominum meum summis conatibus quaesivit cupiensque compromissum infringere et novum bellum excitare, maiestatem caesaream, ut sanguinis necessitudine iunctam serenissimo domino meo suspectum esse arbitrum coram rege Angliae asseruit.
Tertium, quod serenissimus dominus meus miserit per me caesareae maiestati authenticum transsumptum inscriptionis Viennae factae, innitens huic promisso, quod mihi maiestas caesarea ante quattuor annos Barchinonae fecit, ubi pollicita est non solum ea servare, quae inter divum olim Maximilianum imperatorem et serenissimum dominum meum fuerant inscripta, verum etiam augere et quia illius maiestas divae memoriae se et suos nepotes in eadem inscriptione obligavit et praecipue pro arctiori benevolentia et mutuo amore conservando, quo serenissimus dominus meus sacratissimam maiestatem caesaream et domum Austriae prosequitur, utque ille continue maius capiat incrementum. Petit idem serenissimus dominus meus huiusmodi inscriptionem confirmari, in cuius recompensam seu reciprocationem illius maiestas regia omnia ea, quae ibidem Viennae prolocuta facta et conclusa sunt, ut fecit, ab initio electionis caesareae maiestatis hactenus firmiter servabit.
Quartum: rogavit per me serenissimus dominus meus maiestatem caesaream, quod velit efficere, ut cives Gdanenses et Elbingenses ipsius serenissimi domini mei subditi non evocarentur ad cameram imperialem, et quod nullae eis imponerentur solutiones cum serenissimo domino meo et nulli alteri sint subiecti, quodque maiestas caesarea mandaret serio iudicio camerae, ut ab huiusmodi executione solutionum, quibus praedictos subditos serenissimi domini mei prius et novissime taxarunt, desisteretur, darenturque litterae, quibus se praefati serenissimi domini mei subditi ab huiusmodi evocationibus et taxationibus tueri possent.
Quintum et ultimum: serenissimus dominus meus maiestatem caesaream per me rogavit, ut cum illustrissima domina duce Mediolani iudicium non subiret, sed habens rationem affinitatis et officii in se serenissimi domini mei ipsi illustrissimae dominae duci absque iuris actione gratiam de sua mera benignitate exhiberet. Quod si sine strepitu iuris haec hereditas determinari non possit, rogavi serenissimi domini mei novam provisionem ad viceregem et consilium Neapolitanum, cuius copiam exhibui, ut ibidem et non in Sicilia ultra pharum transigeretur, cum prius in possessorio res sit non in Sicilia, sed in aula maiestatis caesareae confecta. Quod serenissimus dominus meus pari gratificatione in omnibus, quibus poterit, sacratissimae maiestati caesareae referre curabit.
Responsum nomine maiestatis caesareae per magnum cancellarium in scriptis datum.
Ad primum articulum respondetur, quod caesarea maiestas nihil acerbius aut durius audire potuisset, quam hostes orthodoxae fidei Turcas et Tartaros Christianorum cervicibus tam saeve ac petulanter imminere, quod tanto magis aegreferendum censet, dum id conspicit attentatum eo tempore, quo sua maiestas sine culpa a Gallorum rege impetita invasa ac provocata sua tueri ac iniurias illatas propulsare coacta exstitit et ad sedandos Hispanorum tumultus ad haec sua regna componenda personaliter transire compulsa est, quamvis sua maiestas nolens Christianae Reipublicae deesse, priusquam ex Gallia Belgica ad haec sua regna transiret, ne videretur Christianae religioni terga vertere, consenserit illud imperiale subsidium, quod ad coronationem suam ac ad imperii reintegrationem ex conclusione Vormacensis dietae fuerat destinatum, converteretur in propulsandis Christianae religionis hostibus eorumque conatibus repellendis, potissime ad conservanda regna illa limitropha, quae potius in propria persona, si fas fuisset, praeservare nixus esset. Qui ad eam infidelium expeditionem suapte natura inclinatur ac summe proclivus exsistit urgente ad id fide religione dignitatis praerogativa ac sanguinis vinculo. Pacem autem sua maiestas caesarea semper inter Christianos servare studuit, etsi toties a Gallis violata exstiterit, qui numquam quiescere didicerunt, dederitque Deus Optimus Maximus prosperos suae caesareae maiestati succesus iustitiae suae apertissimos testes, numquam tamen sua maiestas aequas pacis condiciones respuit, verum, postquam Anglico regi tam arcto vinculo iunctus exstitit, ut unus sine altero pacem seu inducias cum ipsis Gallis inire nequeat, nequaquam paci seu induciis patet aditus, nisi condiciones afferantur, quae tam caesari quam Anglo satisfaciant. Quae si in medium adducantur taliaque proponantur, quibus Christianorum armis unitis in hostes fidei converti possint, cognoscet universus orbis caesarem et Anglicum regem utrosque fidei defensores nihil aspernaturos, quod Christianos principes deceat, et cum summus pontifex id negotium pacis componendae amplexus fuerit, qui et reliquos principes ad occurrendum huic communi periculo tamquam verus pastor potest convocare, ad eum recurrendum erit nec potest sua maiestas caesarea in hoc articulo quicquam certius polliceri.
Ad secundum articulum respondetur, quod maiestas caesarea semper appetiit, ut haec controversia ob sanguinis necessitudinem amicabili compositione sedaretur. In qua re, cum per absentiam personaliter, ut cupiebat, intendere nequiverit, subrogavit in suae maiestatis locum serenissimum Ferdinandum eius fratrem, infantem Hispaniarum, cui ac ceteris iterum scribet ac adhortabitur, quatenus omni studio ac diligentia ipsam controversiam amicabiliter componere studeant et negotio debitum finem imponant.
Ad tertium articulum respondetur, quod cum ille tractatus sit reciprocus et ultro citroque obligatorius, non esset congruum, ut ab una dumtaxat parte fieret approbatio seu confirmatio, sed essent eodem contextu excipiendae litterae ratificatoriae et confirmatoriae. Quod nunc fieri non potest, cum orator ipse nec mandatum ad ea concedenda, nec litteras reciprocas a suo rege habere profiteatur. Unde, ut tutius res geratur et aequa lance procedat, mittet sua caesarea maiestas mandatum serenissimo infanti ad tractandum et concludendum eodem contextu de ipsius foederis confirmatione dandumque litteras reciprocas hinc inde.
Ad quartum respondetur, quod maiestas ipsa caesarea mandabit regimini imperii et iudicio camerae, ne civitates, de quibus supplicatur, ultra suorum privilegiorum formam ac ultra solitum et consuetum molestent et impetant aut ab eorum civibus subsidia insolita quovis modo exigant, et quod super iis fiant litterae in forma.
Ad quintum et ultimum articulum respondetur, quod illustris ducissa nullam habuit nec habet iustam causam querelae, quandoquidem sua maiestas caesarea semper providerit et mandaverit, ut iustitia suo tramite procederet ipsaque illustris ducissa iudicium cum fisco suae maiestatis non coacta, sed ultro ac sponte subierit. Ante cuius decisionem discerni non posset, an liberalitate, an iniuria caesar uteretur, si quid minus offerret, quam petatur. Unde prius discutiendum videtur, an iusta vel iniusta fuerit ipsius illustris ducissae petitio. Quod eo magis nunc expedire videtur, cum suae caesareae maiestati innotuerit eandem illustrem ducissam non aliter heredem institutam a serenissima regina Ioanna, nisi ut hereditatem ipsam liberis quondam regis Frederici restitueret, quod tum scripto, tum testibus optime comparabatur, ita ut de tacito fidei commisso liquidissime constet, cuius ratione non solum ipsa illustris ducissa ab actione per eam intentata excluditur, verum etiam a debita in ipsum caesarem observantia deviasse videretur. Quapropter non convenit huic liti aliter finem imponi, quam per veros iuris tramites.
Replicationes meae super responso:
Ad primi articuli responsum: ubi pro suppetiis et pro concordia Christianorum principum ad pontificem ostenditur recursus, replicatur, quod serenissimus dominus meus Poloniae rex de generali expeditione et auxilio sibi et serenissimo nepoti suo Hungariae regi faciendo sub isto recursu parvam spem concipiet. Si enim Turci et Tartari censuras timerent, posset aliquid pontifex, cum autem non nisi armis illos ex finibus Christianorum abigi sit possibile, merito serenissimus dominus meus ad maiestatem caesaream, ut summum orbis Christiani principem, confugit. Unde, si se quicquam periculosius (quod Deus omen avertat) offeret, cum serenissimus dominus meus omni, quo potuit, studio subsidium quaesiverit et flagitaverit, protestor id me serenissimi domini mei nomine praedixisse illiusque regiam maiestatem omni culpa carere, cum id faciat, quod possit.
In secundo articulo bene sum resolutus, modo nulla in ista re auctoritate imperatoria ad arbitros fiat commissio, nisi quod hoc negotium sic tractetur, ut in articulis induciarum plane est positum. De novis vero moliminibus domini magistri Prussiae in Anglia factis, si placeant vel displiceant maiestati caesareae, nihil mihi est responsum.
Ad tertii articuli responsum: licet de ista confirmatione nullum speciale habeam mandatum, tamen propter difficultates vitandas, quae in tractatibus hinc inde forsan evenire possent, utque serenissimus dominus meus benevolentiam atque animi propensionem maiestatis caesareae erga se apertius cognosceret, videretur mihi non inconveniens, quod huiusmodi confirmatio hic scriberetur et ad serenissimum archiducem Austriae mitteretur mihique nunc daretur copia. Quales litteras hac in re reciprocas maiestas caesarea habere velit, quo negotium hoc commodius conficeretur.
Ad quarti: tales decretae litterae regimini imperii et iudicio camerae scribendae nihil proderunt, nam soliti sunt et consueti officiales imperii istas serenissimi domini mei civitates semper molestare, cum nihil iuris ad eas habeant et nulli, quam serenissimo domino meo, sint subiectae. Unde rogo, ut simpliciter officialibus imperii scribatur, ne praedictas civitates deinceps prius consuetis evocationibus et taxationibus molestent, cum constet manifeste illas serenissimo Poloniae regi et nulli alteri fore subditas, etsi quas illis solutiones imposuissent, ab omni exsecutione desisterent, nam prius numquam imperio, sed soli serenissimo domino meo contribuerunt et sub illius ditione sunt et fuerunt.
Ad quinti articuli responsum replicatur: illustrissima domina dux Mediolani numquam est conquesta serenissimo domino meo neque quicquam indebite in hac hereditate quaesivit, sed omni, qua potuit, observantia erga maiestatem caesaream mediis et modis, quibus debuit et potuit melioribus et aptioribus iurique convenientibus, hanc hereditatem prosecuta est. Quare maiestas caesarea non habet ansam credendi illam a debita observantia deviasse, cum nihil aliud in hac hereditate, quam id, quod iuris est, fecerit neque ego huc missus sum, ut illustrissimae dominae duci caesaris indignationem, sed maiorem, quam fuit ante, illius gratiam et benevolentiam serenissimi domini mei nomine conciliarem.