» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Text #315

Reply to the memorial submitted by the Polish Envoys Ioannes Dantiscus & Stanisław Borek, given by [Mercurino Arborio di Gattinara?] on behalf of the Emperor Charles V von Habsburg
[Tordesillas?] [1524-11-02 — 1524-11-05]
Manuscript sources:
1copy in Latin, 16th-century, BCz, 403, p. 21-24

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 403, p. 21

Ad ea, quae ad supplicationem nomine serenissimorum regis et reginae Poloniae per illorum oratores expositam ex commissione sacratissimae caesareae et catholicae maiestatis sunt decretata superinscribed, in the hand of Dantiscustata superinscribed, in the hand of Dantiscus, haec quae sequuntur replicando respondentur:

Quod caesaraea et catholica maiestas sine praeiudicio alterius et salvo iure tertii contentatur super Statu Barensi et terr in the Dantiscus hand, written over nnrr in the Dantiscus hand, written over nis ad eum spectantibus recipere et admittere serenissimam dominam reginam aut pro ea sufficiens mandatum habentes ad fidelitatem et homagium praestandum et pro his investituram iuxta regni constitutiones in forma debita concedere et sequestrum interpositum tollere et revocare, immensae suae caesareae maiestati pro istiusmodi aequitatis et benevolentiae exhibitione erga serenissimam dominam reginam illius nomine habentur gratiae oratoresque eiusdem sufficienti mandato ad ea perficienda fulciti, cum nomine serenissimae dominae reginae, tum etiam, si ita ex re visum fuerit, serenissimi domini regis nomine de Statu praedicto homagium et fidelitatis iuramentum praestare et facere se paratos offerunt, quando caesareae et catholicae maiestati opportunum videbitur.

Illud vero in decretatione annexum, quod serenissima domina regina vel pro ea agentes in pristinam possessionem deberent reduci facta prius sufficienti cautione BCz, 403, p. 22 de stando iuri et solvendo iudicatum et quod castra et fortalicia Barii et aliorum locorum ad hunc Statum spectantium impensis ipsius serenissimae dominae reginae per personas caesareae maiestati fidas et acceptas et per eandem maiestatem nominandas et deputandas praestito illius maiestati iuramento de custodia conservari deberent, donec sententia ferenda executionem nacta foret, per oratores ipsorum serenissimorum regis et reginae nequaquam suscipi potest, sequestrum enim penitus hac sub condicione non tolleretur et Status iste in bono ordine atque sub oboedientia debita, sine his castris teneri in the Dantiscus? hand, written over eeii in the Dantiscus? hand, written over e non possit. Neque censetur necessarium castellanorum iuramentum et illorum per maiestatem caesaream electio, cum ipsi serenissimi rex et regina per suos mandatarios homagium et fideli<ta>tem de Statu praedicto caesareae maiestati praestiterint, quod homagium pluris est et certius haberi potest, postquam superinscribed, in the hand of Dantiscuspostquampostquam superinscribed, in the hand of Dantiscus utriusque principis nomine factum fuerit, quam si castellani, qui impensis dominae reginae servari debent, iuraverint, maiorque fides semper superinscribed, in the hand of Dantiscussempersemper superinscribed, in the hand of Dantiscus solet ipsis principibus, quam illorum officialibus adhiberi. Et si per partem adversam opponetur, quod huiusmodi custodia et tales BCz, 403, p. 23 personae maiestati caesareae acceptae in castris servari debent ob maiorem impetitorum certitudinem, qui written over ososii written over os ad hunc Statum habere ius praetendunt, videretur duplex cautio ab ipsa serenissima domina regina quaeri, cum illa, nisi ad unam, teneatur. Proinde tum serenissimi regis quam etiam reginae nomine maiestati caesareae supplicatur, ut castra et fortalicia, quibus Status iste continetur, sub fidem ipsorum et sub homagium et fidelitatis iuramentum, quod illorum nomine oratores praestare se offerunt, committantur et in priorem custodiam atque possessionem restituantur. Modusque praescribatur, quo cautio de stando iuri et solvendo indicatum fieri possit et debet Statu integro, ut praemittitur ad serenissimam reginam remisso. Unde dicti illius oratores ad omnia ea, ad quae de iure seu consuetudine pro huiusmodi cautione facienda tenentur se superinscribed, in the hand of Dantiscussese superinscribed, in the hand of Dantiscus submittunt. Nihilque sibi aliud sacratissima maiestas caesarea de ipsis serenissimis rege et regina Poloniae ex hoc Statu persuadeat, quam quod homagium et fidelitatis iuramentum in se continebit, et quod ipsa sanguinis coniunctio et summa observantia, qua maiestatem caesaream prosequuntur, exposcit.