Text #316
[Mauritius FERBER]s.l. [1515?]
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
In causa domini Ioannis Flasbinder vigore facultatis regi concessae:
Item facultas regi concessa de X personis nominandis est de data anno Incarnationis Dominicae 1514, sexto idus Augusti, pontificatus Leonis anno secundo. Reperitur Romae registrata.
Item nominatio domini Ioannis per regem data Posonii, feria quinta proxima post dominicam Conductus Paschae anno 1515. Adest originale.
Item processus anno 1515, XI mensis Iulii, decretus est ad instantiam regis ..., ideo videtur necessarium mandatum regis, quod non adest.
Item dominus Andreas Cletcz obiit 1515 V Septembris. Fuit custos et canonicus Warmiensis.
Item 1515, 13 Septembris, Felix Reich acceptavit procuratorio nomine domini Ioannis Flasbinder custodiam et praebendam, sed non constat de procuratorio sive mandato Felicis hic nobis. Scribit tamen episcopus Warmiensis hoc misisse ad curiam regis cum aliis iuribus etc., praesertim ad manus episcopi Praemisliensis.
Item Felix publicavit 1515, XVI Septembris.
Item Felici tradita fuit possessio custodiae et praebendae 1515, XVI Septembris.
Item revalidatio nominationis die XXVI Iunii M.D.XV, pontificatus Leonis anno 3-o, est bona et reperitur Romae registrata.
Item oportet dominum Ioannem Flaszbinder constituere ad litem defendendam.