Text #334
Memorial of Ioannes Dantiscus submitted to the Emperor Charles V von Habsburg on behalf of the Queen Bona Sforza; Gattinara’s reply on behalf of the Emperor[Valladolid?] [1524-10-10 — 1524-10-14?]
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sacratissimae Maiestati Caesareae supplicatur nomine serenissimae dominae reginae Poloniae, quod cum illius mater illustrissima domina Isabella dux Mediolani et Barii etc. proxima fuit morti neque, ut in fine vitae contingere solet, compos satis erat mentis, quaedam legata pro suis servitoribus facere fuit coacta, quae quidem et contra capitula sunt matrimonii inter illam et serenissimum Poloniae regem contracti per manum ipsius illustrissimae olim ducis signata et contra privilegium Sacratissimae Maiestatis Caesareae, cum adhuc ageret in Flandria, concessum. In quo cautum habetur, quod ipsa illustrissima domina dux post felicia connubia ipsius serenissimae reginae filiae suae nihil de bonis suis alienare obligare seu donare posset, ut in eo latius continetur, unde, cum quidam de dictis servitoribus legata huiusmodi exsecutionem habere cupiant, serenissima regina Poloniae per oratorem suum a Sacratissima Maiestate Caesarea rogat, ne in praeiudicium suum quicquam eis per maiestat is caesareae consensum concedatur, sed in praesentia oratoris de his legatis per decretum Caesareae Maiestatis absolvantur, cum perpetui silentii impositione, quo post oratoris discessum, hac in re nihil novi moliri possint, quod ipsa serenissima domina regina omnibus officiis et studiis ubi rursus maiestati caesareae obsequi et gratificari poterit, promereri semper conabitur.
Ioannes Dantiscus etc. serenissimorum regis et reginae Poloniae orator manu propria.
Quod cum caesarea maiestas nusquam talis testamenti seu ultimae voluntatis notitiam habuerit sicque nullam hisce legatis auctoritatem sive consensum praestiterit nec praestari mandaverit, nec tamen inauditis partibus quidquam sit statuendum, ideo ipsa caesarea et catholica maiestas decrevit huiusmodi negotium viceregi et in eius absentia consilio colaterali Neapolis remittendum, ut super huiusmodi supplicatis partibus auditis, quod iustum fuerit, decernant et interim ad executionem praetensorum legatorum in vim asserti testament <i> nequaquam procedant, nisi cum debita causae cognitione et iustitia praevia, auditis ipsa serenissima regina et his, qui pro ea legitime intervenerint, prout iuri ac iustitiae convenire videbitur.
Mercurinus