Text #338
Memorial of Ioannes Dantiscus submitted on behalf of the King Sigismund I Jagiellon and of the Queen Bona Sforza to the Emperor Charles V von Habsburg, with inserted replies from the Great Chancellor of the Emperor, Mercurino Gattinara[Toledo] [1525-05-04 — 1525-06-01]
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW BOZ 2053 TG 27, No. 3542, f. 220r
Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati nomine serenissimorum regis et
reginae Poloniae reverenter exponitur, quod cum divus olim caesar
Maximilianus praeclarissimae memoriae inter ipsos serenissimos regem
et reginam auctor et auspex matrimonii fuerit, pacta conventiones et
quaedam capitula desuper per serenissimum regem praedictum et
illustrissimam olim dominam Isabellam de Aragonia erant confecta
, in
quibus illustrissima domina dux assensum Serenissimae tunc Catholicae
Maiestatis ratione successionis et huius matrimonii se impetraturam
pollicetur, quem ipsi serenissimi principes rex et regina Poloniae
certo a Maiestate Catholica fuisse impetratum sibi persuadent. Cum
autem Deo sic volente illustrissima domina dux superiori
anno e vivis cessit, post eius mortem huiusmodi assensus fortassis
per aliquos oppressus inveniri non potuit. Qua de re nominibus,
quibus supra, Sacratissimae Caesareae et on the margin⌈Caesareae etCaesareae et on the margin⌉
Catholicae Maiestati supplicatur, ut denuo a tempore contractus paper damaged⌈[us]us paper damaged⌉
istiusmodi assensum conventionumque et capitulorum praedicti
matrimonii confirmationem dare et benigniter paper damaged⌈[r]r paper damaged⌉ concedere dignetur,
omnem defectum tam iuris, quam facti ac etiam negligentiae
cuiuscumque supplendo, decernendo etiam omnia et singula contra
huiusmodi matrimonii on the margin⌈matrimoniimatrimonii on the margin⌉
capitula iam consummati in praeiudicium directe vel indirecte,
publice vel occulte, quovis quaesito colore vel ingenio, sive de
iure, sive de facto, sive consensu et voluntate ipsorum
serenissimorum regis et BNW BOZ 2053 TG 27, No. 3542, f. 220v reginae Poloniae per olim illustrissimam dominam ducem forsitan facta nullius roboris et firmitatis, fuisseque semper illius Caesaream et Catholicam Maiestatem illius voluntatis et animi, quod ipsa capitula aut omnia et singula in eis contenta ab illorum initio et conclusione suum debitum sortirentur effectum.
Decretatio cancellarii:
Ad articulum retro scriptum fiant litterae assensus in forma et cum clausulis ac cautelis solitis, quae effectum operentur a tempore contractus <initi>. Quo autem ad irritationem eorum, quae contra dicta capitula matrimonii gesta fuissent forent, ac suppletionem defectuum, cum ista iuridice fieri nequeant, nisi causa cognita et auditis his, quorum interest, poterunt super his fieri litterae iustitiae in forma.
Et quia in quarto capitulorum matrimonii articulo quaedam oriri possit
difficultas, ubi cautum habetur, quod ipsa olim illustrissima domina
dux de omnibus bonis, tam feudalibus, quam burgensaticis,
quibuscumque nominibus designatis nihil posset sine expresso consensu
serenissimorum regis et reginae vendere donare aut quovis alio modo alienare, sed tantum de annuis praedictorum bonorum reditibus illi licere facere, quod libuerit, integram omnium rerum successionem ipsi serenissimae dominae reginae filiae suae relinquendo, supplicatur nominibus, quibus supra, Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati, hunc articulum velit latius interpretari, videlicet quod ipsi illustrissimae dominae duci licuisset de annuis
BNW BOZ 2053 TG 27, No. 3542, f. 221r
reditibus facere, quod libuerit, vita dumtaxat illius durante, quod tamen ex praemissis et sequentibus in eodem articulo alias etiam satis liquide intelligitur.
Decretatio cancellarii:
Cum verba contractuum a iure interpretationem recipiant, qui licet ab initio sint voluntatis, tamen ex post facto sunt necessitatis, non potest talis declaratio iuste fieri, nisi auditis partibus, quarum interest, ideo iudicialiter petenda est.
Cumque eiusmodi assensus capitulorum confirmatio et articuli praedicti interpretatio facta fuerit, Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati iterum nominibus, quibus supra, supplicatur, dignetur exsecutoribus testamenti illustrissimae olim dominae ducis committere et mandare, quod in testamenti exsecutione nihil attemptent seu agere praesumant, quod in capitulorum praedicti matrimonii denuo confirmatorum defectum aut detrimentum vergere possit. Quod ipsi serenissimi principes rex et regina Poloniae fraternis studiis et officiis modisque, quibus umquam poterint omnibus, Sacratissimae Caesareae et Catholicae Maiestati referre semper curabunt.
Decretatio cancellarii:
Mandetur exsecutoribus, quod nihil iniuste in praeiudicium partis supplicantis audeant attemptare, sed debito iuris ordine ac causa cognita ad dictam exsecutionem procedant, servatis de iure servandis.