» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Text #347

Supplication of [Kaspar HANNAU?] to UNKNOWN [official of the Holy See]

s.l. [1540?]
Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BAV, Vat. Lat. 8461, I, f. 52r-53r

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

Reverende Pater et Domine Colendissime.

In ea parte regionis Prussiae, quae Serenissimo Regi Poloniae subiecta est (alteram enim partem Albertus dux Brandenburgensis cum omnibus sui subditis Lutheranus existens possidet), duae sunt cathedrales ecclesiae, altera Varmiensis, altera Culmensis nuncupata. In quibus, et maxime in Varmiensi tamquam maiori, tanta est penuria et paucitas sacerdotum propter undequaque vicinos illos haereticos Lutheranos, ut plurimae parrochiales ecclesiae, super quibus ob earum amplos annuos reditus olim in Romana curia magna fuit concertatio, nunc autem omnino vacuae sint et pastoribus destitutae, adeo ut presbyter nullus reperiatur, qui eas petat vel desideret, quamvis in hodiernum usque diem eosdem integros proventus retinent, quos ante habuerunt. Quod ideo potissimum Varmiensis episcopus vehementer dolet, quia cum maximo fit eius ovium animarum periculo, vereturque plurimum, ne ista eius diocesis imperita plebs ita pastoribus et contionatoribus orbata seducatur a dictis circumquaque vicinis haereticis et valde maliciosis Lutheranis. Consueverant ante moderni episcopi Varmiensis praedecessores, imo coacti erant ob puerorum cupientium ad sacros ordines multitudinem suffraganeum servare. Hodie vero episcopus suffraganeo nullo opus habet et tum ipsemet suffraganei laborem perlibenter subire vellet, tamen nemo est, qui ordinari in sacerdotem postularet.

Quapropter idem Varmiensis episcopus, cupiens syncere affectu necessario et oportuno remedio suis ovibus tempestive succurrere, ne, dum pastoribus privatae sunt, a totidemque crudelibus lupis, haereticis scilicet Lutheranis, in quorum medio et quasi faucibus habitant, devorentur, vel ex ignorantia verbi Dei et praeceptorum eius pereant, ad Sedem Apostolicam confugit, supplicans, quatenus sibi per breve huiusmodi concedatur facultas, ut, electis aliquot eruditis et ad contionandum aptis fratribus ex quibuscumque monasteriis quarumvis ordinum, eos saecularium sacerdotum habitu induere et vacuis illis parrochialibus ecclesiis praeficere possit, non modo ad docendum populum et ecclesiastica administrandum sacramenta, sed etiam ad resistendum pariter et sese opponendum commemoratis vicinis haereticis Lutheranis, ne haec Varmiensis ecclesia totaliter quoque (quod absit) tam pestiferis erroribus inficiatur et pessumeat.

Reverendus autem dominus Culmensis episcopus in sua diocesi magna quoque sacerdotum et contionatorum paenuria laborans, habet quendam in civitate Culmensi praesbyterum eiusdem diocesis Franciscum Illigener nominatum, quem, quia non indoctus est et contionator optimus et populo gratus, magnopere cuperet in eadem civitate ad plebis animarum salutem retinere. Sed, quoniam idem Franciscus in monasterio civitatis Culmensis ordinis minorum guardianus existens religionemque professus, propria auctoritate abiecto habitu ad saecularem conversationem rediit (in fide autem catholica semper perseverans), non potest dictus dominus episcopus Culmensis eum in hiusmodi eius apostasia et gravi animae periculo diutius tollerare. Supplicat igitur Sedi Apostolicae tam dictus dominus episcopus, quam Franciscus, quatenus eundem Franciscum ab habitu, pro fessione atque apostasia huiusmodi per breve absolvere dignetur, vel ipsi domino episcopo Culmensi hunc Franciscum absolvendi facultatem concedat, tum quia in quartodecimo suae aetatis anno religionem ingressus est ac decimoquinto vixdum expleto professionem fecit, tum quod timendum est, ne, si recusata fuerit a Sede Apostolica dispensatio et apostasia dicti Francisci ab episcopo longius non tollerata, tandem ad Lutheranismum transfugere compellatur. Unde populus catholico optimo et grato sacerdote contionatoreque privaretur, quorum iam ante in illa regione Prussiae (ut dictum supra) incredibilis est paucitas nec, quantumvis magnis praemiis aliunde invitati, haberi ibidem possunt propter imminendam finitimorum haereticorum turbam, quibus cum perpetuo verbis digladiari multaque incommoda et vituperia sustinere ab illis coguntur.

Proinde a Reverenda Paternitate Vestra subnixe petitur, ut antequam in eam sententiam brevia conscribantur, si hae res forsan difficiliores sibi ad concedendum videbuntur, cum sanctissimo domino nostro verbum facere dignetur, quo sine magnis sumptibus utrique ordinario, Varmiensi scilicet et Culmensi, in tam longinquis et periculosis regionibus his necessariis et salutaribus auxiliis in tempore subveniatur.