Text #410
Ioannes DANTISCUS to Charles V of Habsburg1519-02-21
Manuscript sources:
1 | |
2 | |
3 | |
4 |
Prints:
1 | AT 5 No. 33, p. 31 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Replicatio Ioannis Dantisci oratoris ad responsum Caroli regis Hispaniae.
Serenissime atque potentissime Catholice Rex.
Affectum et benevolentiam, quam inpraesentiarum audio, qua Catholica Maiestas Vestra serenissimum dominum meum amplectitur, dum aliquando incolumis rediero, vivus testis suae regiae maiestati exponam. Interim persuadeat sibi Catholica Maiestas Vestra serenissimum dominum meum pro Catholica Maiestate Vestra facturum omnia, quae bonum et integrum fratrem Catholicae Maiestatis Vestrae decebunt.
Quantum vero ad negotium illustrissimae dominae ducis Mediolani dominus meus serenissimus mihi iniunxit, ut non diu in his rebus apud Catholicam Maiestatem Vestram immorarer, neque etiam, ut rebus infectis et absque earum certitudine redirem. Pro amore igitur serenissimi domini mei Catholica Maiestas Vestra expeditionem meam maturare dignetur, unde quantocius expeditus apud serenissimum dominum meum et alibi, ubi opportunum esset, hoc potissimum tempore, sicut caesareae maiestati consuevi, Catholicae Maiestati Vestrae etiam ut domino meo clementissimo servire valeam.