Text #429
[Ermland (Warmia) Chapter] to Jan Benedyktowicz SOLFAs.l. 1540-10-19 — 1540-11-26
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ad Dominum d(octorem) Ioannem Benedicti
Venerabilis Domine, amice et confrater carissime.
Litteras Venerabilitatis Vestrae sexta Octobris Vilnae scriptas et 19 eiusdem nobis redditas accepimus et quae de spoliato allodio (quod eidem vigore iuratorum statutorum cum ratione vacationis et actu sacerdoti praesenti concorditer pari voto unanimi consensu (iuxta suam narrationem) collatum fuisse scribit etc. <)> legimus et reliquum earundem litterarum tenorem sane intelleximus, et miramur, unde venerit illi in mentem nos tam amaro animo arguere et libidinis atque affectus nota praeter rei exigentiam et meritum nostrum insectari, atque nos tanta indignitate inconstantiae et levitatis onerare, cum utique conscientia recti ab istis iniuriosis praeiudiciis facile relevari et omnibus hoc cognoscere cupientibus de contrario fidem possumus facere. Unde minime fuisset opus tanto ardore nobiscum expostulare, cum utique nos de his, quae litteris exponit, nequaquam poterit convincere. Ita si datum est Vestrae Venerabilitati capitulari consensu allodium, probate possessionem. Si concorditer concessa est possessio, proferatis regestra, haec enim ad substantiam allodiorum iuxta statutorum rationem sunt legitima requisita.
Hoc autem cum Venerabilitas Vestra facere non poterit, modestius fratres traducere oportuisset et statutorum praevaricationem nequaquam impingere convenisset. Nam statutorum sancte iuratorum ratio manet firma et ista Vestrae Venerabilitatis amaritudo parum exspectata, nec satis cauta aut sobria consideratur esse passionata. Id si AAWO, AB, D.100, f. 140v recte factum sit, Dei et bonorum esto iudicium. Quamquam si statutorum dispositone sit vobiscum contendendum, allodium ad praesens per Vestram Venerabilitatem <optatum> vobis conferri non potuit, quod regestum dimissi allodii iuxta statutorum rationem a vobis ante <optionem> alterius allodii praesentatum non esset.
Dominus Hosius etiam sine iniuria eo privari non potuit, q(ui)d(em) tempore debitae vacantiae illud optavit, et solum propter litem illi motam (sed tamen concordia debite sopitam), quae dicebatur in urbe non exstincta etc., suspensus esset. Cuius rei dispositio ex capitulari conclusione Vestrae V(enerabilitati) insinuanda venerat, verum Vestra Venerabilitas nec praesidentem nec fratres de responso requisivit, sed primum in Gdanum divertit et postea rediens hinc abscessit etc.
Decuisset itaque et ex dignitate Venerabilitatis Vestrae fuisset serenissimae maiestati regiae praesentibus nonnullis, ut scribit, episcopis vera narrare et nullius de ornamento causae parum firmae colorem adducere, nam quae egimus de bonis fundamentis et rationibus legitimis nos fecisse sciat, ob quam, quotiescumque opus fuerit, rationem nos reddituros minime diffidat.
Et rogamus, ne depost huiusmodi iniuriis nos oneret, sed fraternae caritatis lege, quae sibi fieri velit, similiter nobis impendat et in quibus ipsa Venerabilitas Vestra honorari vult, etiam nos (sine dignitatis et aestimationis nostrae iniuria) honorare sollicita sit, quam bene valere cupimus.