Text #439
Introductory letter from Hilarius BERTHOLF to the Reader of the “Epitaphia, Epigrammata et Elegiae aliquot illustrium virorum in funere Mercurini Cardinalis marchionis Gattinariae caesaris Caroli Quinti Augusti supremi cancellarii”, published in Antwerp, 1531Antwerp 1531
Prints:
1 | Epitaphia p. A2r-A3r (in extenso) |
2 | CEID 2/3 Appendix, No. 13, p. 370-374 (in extenso) |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Studioso iuveni litterarum candidato Hilarius Bartelephus
Lectori Salutem.
En tibi habes, candidissime lector, poemata quaedam minime vulgaria clarissimorum aliquot virorum, inter quos princeps longe est unicus ille litterarum patronus reverendissimus praesul Ioannes Dantiscus, vir ac heros potius incomparabilis, princeps, inquam, cum aliis nominibus, tum vero, quod hoc etiam muneris illi plane debes, qui numquam non rectis studiis benigne facit, numquam desinit de litteris optime mereri, qui in Musarum etiam nunc suavitate ubi serenissimi regis negotiis satisfecit, continenter acquiescit, una cum fido suo, cum per legationes licet, Achate , magnifico domino Cornelio Dupplicio Sceppero, summo etiam Musarum patrono, viro ad omnia summa nato, qui tametsi toties oratoris officio fungitur et regum maxima negotia tractat, tamen non potest interdum facere, quin ad Musas delicias suas redeat. Itaque vel inter cenandum, ubi tum seriis historiis, tum etiam ludicris fabellis narrandis, convivas omnes mirifice recreat, vel dum latrunculis ludit aut tesseris, talia, dii boni, epigrammata facit, eaque tam facile, και εκ του παραχρημα, qualia ne possent quidem, qui hoc solum videntur agere vel ex professo. Adeo habet ingenium in numerato, tam exacte historias omnes vel ad miraculum usque callet, historias, inquam, etiam quamvis longissime dissitarum gentium, tam veteres, quam recentes, externas iuxta et nostrates. Nam ubi quamvis abstrusam vel leviter tetigeris, ille statim repetet altius, atque adeo ab ovo gemino, ut ille ait, ibi - Deum immortalem! - quam nihil haeret, qui fluxus dictionis, quam electa verba, dicas de scripto pronuntiare. Et quod nemo satis miretur, nulla sunt adeo barbara, nulla tam externa vocabula regum populorum terrarum fluviorum montium, quae non ipse nominibus suis sine omni cunctatione appellet. Et praeter summam hanc memoriae felicitatem, nam sat habet, si quamvis densum volumen etiam Titi Livii Decades vel semel in omni vita perlegerit, variarum etiam linguarum adeo promptam scientiam, tam extemporalem dicendi facultatem, quis non miretur? Ut omittam philosophiae mysteria, mathematices numeros omnes, orbem denique illum disciplinarum, quis id aetatis tam varia cognitione rerum, tanta experientia praeditus? Tanta dexteritate, fide, prudentia in obeundis negotiis? Ut non mirum videri debeat, si toties mittatur de rebus maximis legatus, aut non a quovis principe, non a rege regum Agamemnone, sed Divo Caesare Carolo Augusto. Verum de utriusque laudibus alias multo uberius.
Neque est, cur me hic assentari putes, studiose lector, nam et ingratus sim, si tacitus feram, et haec tua potius causa dicta sint, quamquam enim videtur multis Marcus Tullius Cicero nimius suarum ipse laudum praedicator, nusquam tamen est in illis vehementior, quam cum ad eos, quos ad virtutem excitat, quod cum ad filium scribit, ad quem spectat ipsius gloriae, ut inquit, hereditas , ita et ipse libens vobis talium virorum exempla propono, ad quos spectat harum laudum imitatio. Quapropter non possum, quin addam et illud de amplissimo domino praesule Ioanne Dantisco.
Audi rem sane memorabilem, ut habeas etiam et hic, quod imitare. Nosti morem a Pythagora institutum, non tantum studioso homine sed etiam Christiano dignum, πη παρεβην τι δ’ερεξα. Sed rem paulo altius repetam.
Cum epigrammata quaedam partim alacriores, partim etiam maesti inter equitandum propter flumen Athesim in rupibus Tridentinis faceremus, nam ille interdum nobis animi causa themata ac argumenta proponebat, ecce tibi obvii sunt equites pullati unus et alter e cognatis του τρισμακαριτου reverendissimi cardinalis Mercurini a Gattinaria et maesto, ut res ferebat, vultu reverendissimum dominum salutant. Aberamus autem Tridento ad quartum aut quintum fere lapidem. Statim perculit animum illius, quid nuntii afferrent, neque lacrimas tenere potuit, qui illum sic vivum gesserat in oculis, adeo observarat, non potuit facere, quin esset in eadem navi, cum Mantuam adverso, qua Pado, qua Mincio veheretur. Neque, si per valetudinem licuisset adeo longe, nec tam sero fuisset secutus, immo vero oculos ei morienti libens clausisset.
Cum vero Tridentum ingredimur, vixdum ingressus hospitium, videt funebrem illam pompam multo luctuosissimam. Equites lugubri vestitu praeibant. Capulum nigrum rubra cruce distinctum, ut amplissimi ordinis cardinalem facile agnosceres, referebant equi illi pullati et ipsi, luctum etiam tum demissis capitibus prae se ferentes, illi opinor, qui paulo ante eum in lectica podagra laborantem gestarant, vulnus acerbum. Quid quaeris? Ubi non sine facibus et sollemni sonitu ad templum processissent, accedunt nobiles illi ad cenam reverendissimi domini non tam, ut illum consolarentur, quam quod ipsi consolatione aliqua egerent, cumque eos acciperet cena non tam iucunda, quam grata, res mira accidit. Cum reverendissimus dominus Dantiscus numquam tam hilare ac laute illustres hospites vel invitet, vel accipiat, numquam tam occupatus sit, quin priusquam se dormitum conferat, nihil habeat potius, quam ut non solum totius diei acta Pythagoreorum, quem dixi, more cogitatione recenseat, sed etiam vel audita memoratu digna, vel visa acute, vel cogitata prudenter, cotidie in diario suo perscribat, ostendit convivis etiam certissimo scripto praecognitum a se fuisse non diem modo, sed paene etiam horam, qua discessit reverendissimus cardinalis, hoc est recta ad caelum abiit, neque hoc nisi divinitus fieri potuit. Ita ut interdum tibi et amicis narravit et posteritati omnino litteris tradet. Postridie epicedia equo insidens effudit, quae tibi damus et studiosis omnibus.
Addidimus autem laudes tam eximii antistitis in calce libelli celebratas a duobus nostri temporis, altero Horatio, Ovidio altero. Talium virorum laudes etiam ipsis invitis perpetuo canentur. Neque est, quod de Mercurino cardinali orationem funebrem hic exspectes, cum habeas tot poetarum elegantissimas laudationes. Sed hoc dolet nobis lepidissimum epigramma excidisse reverendissimi domini Vincentii Pimpinelli, archiepiscopi Rosanensis, apud invictissimi regis Romanorum serenisssimam maiestatem nuntii apostolici, quod ubi forte reperietur, statim vobis curabimus. Nacti sumus interim, postquam reliqua essent excusa, epitaphium unum et alterum domini Francisci Craneveldii consiliarii Mechliniae, quem etiam mirum est perinde, ut dominum Petrum Aegidium Antverpiae inter tanta negotia ad has litteras posse respicere. Videres domi illius trilingues etiam Musas, inter rubricas et ceras miniatulas, Mercurium τον λογιον inter Bartolos et Baldos habitare. Debes igitur his tam illustribus viris hoc libelli, qui abs te nihil aliud exspectant, quam ut manibus illius summi viri bene preceris et memineris, etiam in gravissimis studiis atque curis, litterarum vicissitudine Musarum amoenitate nihil esse suavius, nihil libero homine dignius.
Vale et ad imitandum tibi optima quaeque propone.