Placet nobis, ut iste conventus in ⌊Bledzow⌋ cum Ioachimo marchione ad 1513-10-15⌊diem Sanctae Heduigis1513-10-15⌋ propter iniurias et controversias inter confines subditos nostros utrimque complanandas celebretur. Quia consuetum fuit episcopum, palatinum et castellanum atque capitaneum
Posnanienses
tales conventus pro communi pace obire, deputamus Vestram Paternitatem cum praefatis dignitariis ad eundem conventum postulamusque, velit se ⌊illuc⌋ cum eisdem consiliariis conferre et curet, ut nostris subditis iustitia ministretur et damna data resarciantur. De nostris vicissim, si qui culpabiles sint, iustitiam poscentibus facietis.
De ⌊Erasmo Sumberk⌋ etiam finem faciatis, cui salvum conductum, ut optavit, in manus illustrissimi domini Ioachimi per ⌊Dantiscum⌋, notarium nostrum, adhuc ⌊Posnaniae⌋ agentes, misimus. Credimus Paternitatem Vestram memoria tenere, quid ⌊ille⌋ a nobis ⌊Posnaniae⌋ poposcerit et nullas litteras et documenta habens, arces nostras Drahim et Walcz restitui sibi a nobis voluerit. Existimamus itaque, quod facile eam petitionem evadetis. Litterae autem illae, quas super quandam villam sibi inscriptam a divae memoriae ⌊patruo⌋ nostro exhibuit, quam suspectae sint, etiam Vestra Paternitas non ignorat, quae biennio post interitum eiusdem patrui nostri scriptae esse videntur. Itaque facile h{e}ae postulationes eius confutabuntur.
Mittimus autem Paternitati Vestrae mandatum et plenipotentiam ad componendum et faciendum in eo conventu omnia, quae pertinent ad pacificandos fines istos ⌊regni⌋ nostri et ad sistendum viam licentiae grassatoribus, expedit autem, ut duriore constitutione utrimque facta in grassatores tranquillitati communi consulatis.
Ad tales conventus commissariis missis nihil ex thesauro regio seu fisco in sumptus dabatur, cum dignitariorum intersit pro eorum officio tranquillitati consulere, scripsimus tamen Ioanni Gromaczki, teloneatori nostro Posnaniensi, ut singulis vestrum deputatis, si ita Vestrae Paternitati videbitur, det marcas quadraginta.
Consclusimus cum imperatore Precopensi foedus perpetuum et iuramento nostro firmavimus, sumusque solliciti, ut illud retineamus, ne defectus pecuniae dandae, quam ei pacti sumus, aliquid interturbet, nam oratores circa finem, cum eos expedituri essemus, interminantur, foedus non futurum firmum, si pecunia data non fuerit.
Hac hora redditae sunt nobis litterae a capitaneo Camenecensi, quibus nobis scribit ⌊Tartaros⌋ circa 1513-08-24⌊festum Sancti Bartolomei1513-08-24⌋ vastasse ⌊Valachiam⌋, sed iam inde, profligatis Valachis, cum praeda abiisse. Advertat Paternitas Vestra, quomodo credendum sit ⌊Tartaris⌋, qui, dum adiuvare nos contra ⌊Moschum⌋ debuerunt, in confoederatum nostrum conversi sunt. Sed ista ⌊Turci⌋ iacula sunt, cuius intentio animi est, ut ⌊Valachia⌋ potiatur, ut inde, iunctis cum Tartaro viribus, facilius (quod nolit Deus) dominia nostra opprimat. Nostra res agitur, paries cum proximus ardet.
⌊Moschus⌋ arces nostras ⌊Smolensk⌋ et ⌊Poloczk⌋ pertinaciter oppugnat et, nisi ⌊huc⌋ venissemus, procul dubio in deditionem suam venissent. Sed is adventus noster, licet non satis nobis tutus fuerit, obsessos nostros in spe et fide confirmavit, domini autem consternati metu hactenus nil fecerunt. Sed nunc iam facimus expeditionem generalem, dominos cum ceteris omnibus in exercitum mittentes. Speramus in Domino Deo, quod saltem arces retinebimus, de quibus quidem securi essemus, modo in commeatu non deficerent.
1508-11-13⌊Festum Sancti Martini1508-11-13⌋ prope est, ubi ⌊magistro Prussiae⌋ erit nuntiandum, quid de eius ad nos adventu facere velimus, sed videmus, quod nequaquam tam cito venire ad ⌊regnum⌋ possumus. Consulat nobis Paternitas Vestra una cum aliis consiliariis, habita cum eis intelligentia, quid agendum sit et quomodo haec actio cum dignitate nostra et ⌊rei publicae⌋ utilitate sit suspendenda. Persuadetur autem nobis, quod ⌊magister⌋ sit in eo proposito, sicut secretius reverendus dominus episcopus Pomesaniensis dixit, videlicet quod iurare in alia forma vellet de fide nobis servanda, quam pax perpetua contineat, legitimo iuramento subicere volens reliquos ordinis sui. Certe faciendum esset nobis aliquid tempori consentaneum, nam satius est in parte languere, quam totum corpus languori subicere. Sed consilia consiliariorum in hoc sequemur. Itaque consulat nobis Vestra Paternitas, quid magis expediat facere.
Non scribimus de his ad alios consiliarios, sufficit nobis, quod Paternitas Vestra, consiliis eorum exploratis, nobis suam et eorum sententiam perscribet.
Valeatque feliciter.