Text #522
Sigismund I Jagiellon to Jan BONERVilnius 1517-01-02
Prints:
1 | Materiały No. 45, p. 30 (in extenso; Polish register) |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Sigismundus etc.
Generose fidelis dilecte.
Iohannes Dantiscus servitor noster, qui est diu apud caesaream Maiestatem ita volente sua maiestate recepit apud Facaros mercatores 50 florenos Rhenenses pro necessitate sua. Itaque volumus, quod tu illos exsolvas de proventibus zupparum nostrarum Cracoviensium, de quibus te quietamus per praesentes.
Datum Vilnae, feria sexta proxima post festum Circumcisionis Domini anno Domini 1517, regni nostri 10.