Text #570
UNKNOWN to UNKNOWNs.l. [1541-04-14 — 1541-07-06]
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Quid Ratisponae fiat, quoniam per celeres equos accepi litteras, visum est tibi communicare. V die Aprilis ex more caesar ingressus templum audivit missam de Spiritu Sancto. Hessus in suo hospitio contionem audivit. Sub horam XI eius diei primae actionis proposit<i>o haec fuit: caesarem velle et religionis ergo gravaminum Germaniae gratia hic esse, et agere, quod sedeat clementem(!) semper et maxima necessitas exigat. Item de auxiliis contra Thurcas, de reformanda politeia, quod ad religionis discidium attinet componendum, velit ipse viros bonae conscientiae et pacis studiosos deligere, nisi melius consilium afferant 14 Aprilis status imperii. Hac propositione intellecta a statibus omnibus communiter consultatum est, seorsum a nostris, seorsum a reliquis statibus. Nostri primum petierunt perduci colloquium coeptum Wormatiae. Cum autem imperator perstaret in postulatione colloquii contractioris, consenserunt ei. Reliqui principes variarunt inter se, primum quod alii vellent collocutores eligendos esse a statibus, alii vero consentirent imperatori permittendo electionem collocutorum. Verum ita ut ea statuum consilio fieret, posterior sententia apud status, quia electorum erat, obtinuit, sed ab imperatore recepta non est, institit enim, ut sibi electio libere permitteretur. Pollicitus electurum se qui facile omnibus probarentur. Rursus igitur status in consilium ierunt et scissi sunt in quattuor partes. Alii enim imperatori, quod petebat, simpliciter negandum esse censebant, alii simpliciter concedendum, qui medium inter has sententias quaerebant, divisi sunt inter duas sententias. Differre itaque rusum volebant dum marchio Brandenburgensis adveniret. Sed imperator institit, ut 14 Aprilis responderent. Consenserunt itaque tandem et imperator electionem collocutorum habeat, sed cum ipsis, cum imperator, quos velit, nominaret, liceat excipere contra nominatos, si quidem videantur minus idonei. Haec sunt acta dierum novem. Legati civitatum reliquarum, quae inter catholicas numerantur, dederunt et ipsi pro se responsum imperatori nostro consonum. Nostris item adiunxerunt se Nordlinga et Dinckielspyel. Item legati ducis Bipontini.
Sunt plerique, qui reformationem iustam, plerique qui aliquam, sed non plenam, sunt qui prorsus nullam admissuri videntur. Dominus adsit nobis. Nostri inter se pulchre consentiunt et nemo est, qui quicquam velit concedere, quod ex verbo Dei non plane debeatur concedi. Idem et marchio Brandenburgensis elector facturum se dixit. Exspectandum, quid Deus dare velit in istis comitiis, quem assidue pro ecclesia oremus atque pro iis, qui actioni adhibebuntur, ut prorsus Sathanas devincatur. Spes parva est, ut tamen aliquid ipsi eripiamus, et Christo addicamus, bona spes est. Nemo ex principibus prophanis repugnat. Iam propter solos Bavaros duos et unum Brusuicensem inter episcopos quoque sunt, qui reformationem desiderant. Ex eruditis Ratisponae sunt Philippus Melanchton, Creicziger doctor, quattuor landtgravii contionatores, Erhardus Schnepfius et doctor Baltazar nomine ducis Vitembergensis, Bucerus, Calvinus, Iohannes Bremensis et Martinus Frechtus Ulmensis. Eckius eo tempore, quo Ratisponae fui, tamen non aderat.
Quia grave discidium est inter Brunsuicenses et Lantdgravium et ii duo in scissionibus imperii contigui sunt, imperator ducem Sabaudiae exulem inter hos duos collocavit. Proscindunt se graviter libellis, qui iam passim leguntur, et quo quisque laborat affectu, quae res ex animi sententia mihi dolet, videtur enim res indigna principibus et quae contemptum magistratus afferat. Sed fertur equis auriga nec audit currus habenas.