Text #574
[Martinus NIBSCHITZ (NIPSZYC)?][Bologna?] [1537]-08-19
Manuscript sources:
1 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Interim dum Fabianellus ille Romae moratus est, Philippus Strocza, qui multa semper (quemadmodum Dominatio Vestra Reverendissima novit) cum complicibus suis de Florentia in pristinam libertatem restituenda, cum vivente duce tum praecipue post mortem eius frustra molitus est, nuper avocatis omnibus fere militibus Germanis et Hispanis, qui ibi in praesidio fuerunt, putans suis consiliis tempus et locum opportunum dari collectis clam hic et circumcirca aliquot milibus peditum et equitum ad intercipiendam Pistoiam et alia oppida et forte Florentiam ipsam profectus est. Cuius sui consilii Alexander de Vitellis praefectus arcis Florentinae certior factus, eum prima huius mensis in nocte in quodam castro adortus, non sine maximo gaudio omnium caesarianorum et dolore Gallicae factionis hominem cepit et cum eo multi alii capti et interfecti fuerunt, reliquus exercitus illius, qui in alio loco fuerat, ab rusticis intra montes habitantibus, quibus multa et nefanda intulerant damna et iniurias, non enim rebus tantum contenti fuerant, sed etiam uxoribus et filiabus illorum non pepercerant, pro maiori parte trucidati fuerunt. Ita tandem fastuosus ille mercator temeritatis suae dignum accepit praemium etc.
Praeterea natus est his diebus hic puer, quem vidi on the margin⌈quem vidiquem vidi on the margin⌉, duobus capitibus integris et iustae magnitudinis, altero, cum mater duobus diebus superinscribed⌈diebusdiebus superinscribed⌉ multum cruciaretur neque eniti posset, ab barbitonsore resecto statim mortuus fuit, mater vero sequenti die etc.
19 Augusti.