Text #584
Custos Cracoviensis, orator regis ad maiestatem caesaream to [Samuel MACIEJOWSKI?][1547, before June 17]
Manuscript sources:
1 | |
2 |
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ex litteris domini custodis Cracoviensis, oratoris regis ad maiestatem caesaream
Imprimis vero scire volui Reverendissimam Paternitatem Vestram me in castris simul sacras et serenissimas maiestates imperialem et regiam Romanorum reperisse, ac primum omnium absolvisse eam legationis partem, quae ad sacram imperialem maiestatem attinebat. Suadente vel ipsa maiestate regia Romanorum, quae quod postridie adventus mei ad castra in Bohemiam se conferebat, illi tum non fuisse audiendae legationis facultatem exponebat. Itaque, quod iam fuerim meo officio apud sacram maiestatem caesaream functus, atque suae serenissimae maiestati valedixerim, nihil moratus ad sacram maiestatem regiam Romanorum, quae Pragam se contulit, vado. Praeterea sacra maiestas imperatoria nunc primum castra sua a Vittenberga movit, nec longius tamen a civitate (qua duci Mauritio simul cum dignitate electoratus concessit, quod pridie festi Trinitatis Sanctae ibidem in castris celebrabatur) illa, quam passus aliquot metata est. Eum etiam, qui ante elector fuit, nempe capitalem hostem suum, maiestas sua in castris satis liberaliter favet, additis custodibus, atque inde quo diverti animum habeat sacra maiestas sua, ignotum est id omnibus plane. Sperant siquidem alii maiestatem suam Magdiburgam(!) et alias liberas civitates, quae vel nunc adhuc libertatem conservari sibi volunt, versus profecturam, alii Ulmam recta ituram, atque istic indicturam generalia comitia, in quibus de salute totius reipublicae Christianae consuleretur, et istis tumultibus certus finis imponeretur. Utrum autem certius futurum sit, indicare non possumus etc.