Text #763
Riccardi Bartholini OdeporiconVienna 1515-09-13
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
D IV
Tertio Idus Maias sereno caelo stella visa est, quae perpetuum illum diem et oppidanis et externis negocium inspectando exhibuit. Ego cum in haec naturae signa inferendo incidissem, omnino melius feliciusque praesagium stellam, quam xiphias hyppogoniasque et cetera cometarum genera apportaturam affirmavi. Sequentem diem disputando potandoque et festiva Moschorum acromata auscultando cum Ioanne Dantisco, viro erudito, transegi. Qui cum multa laudabiliter magnificeque Sarmatarum regis gesta (est enim illi a secretis) retulisset. Quantumque is, si cum caesare iniret foedus, Christianae reipublicae profuturus esset. Domum abii versiculosque, quod apposui, extemporaliter exaravi.
E II
Hos versiculos cum cecinissem, Dantiscum meum conveni.
F III
Perendie cum propter Danubii ripam, nescio quid nugarum meditans, ambularem Dantiscus affuit.