Text #86
Instruction given by Margaret of Austria and Christian II of Oldenburg to Ioannes DANTISCUS, envoy to King Sigismund I JagiellonMechelen 1523-05-29
Manuscript sources:
| 1 | |
| 2 |
Prints:
| 1 | AT 6 (Mandata a Rege Danie et a Margaretha, Archiducissa Austrie, ad referendum Regi Polonie) No. 323, p. 360-361 (in extenso) |
| 2 | RDHD 1889 No. 10901, p. 1296 (Latin register) |
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus Excerpts concerning Dantiscus' travels
BNW, BOZ, 2053, TG 5, No. 421, f. 1r
Instructio eorum, quae nomine serenissimi Daniae regis nec non illustrissimae dominae Margaritae archiducissae Austriae etc. gubernatricis, serenissimo potentissimoque regi Poloniae magnificus eius orator Ioannes Dantiscus explicabit.
Imprimis praenominatum regem nullo modo in dubium revocare ipsamque illustrissimam dominam arbitrari ita esse, quod sua regia dignitas cum regibus Daniae, suis maioribus, arcta mutuae amicitiae et fraternitatis foedera rite et illibate observata habuerit, quae ipse Daniae rex regnum adeptus per Ditlemum Smyter, suum ad hoc peculiariter destinatum oratorem, solemniter innovari denuoque iniri fecit, a quibus recedere nullatenus constituit.
Quod si sua regia dignitas quicquam sinistrum in Daniae regem super eiusmodi foederum debita observatione suspicata sit et litteris suis rescripserit, licet de fide litterarum nonnihil etiam ipse rex nec abs re dubitaverit, tamen pro suae innocentiae tuitione et conceptae suspicionis eluitione excusationis causas cumulate perscripsit.
Quod si vel ob exercitus, vel peditum copias, quae nulli ulterius erant usui, dimissas superinscribed⌈dimissasdimissas superinscribed⌉ nonnulli simultatum fomites inter utrumque regem suborti sunt, ut pateat ipsius integer et constans in foedere conservando animus, paratus est idem Daniae rex written over s⌈sxx written over s⌉ super illis et aliis quibuscumque stare arbitrio ac diffinitioni sacratissimi caesaris, domini sui et fratris, illustrissima vero domina non gravabitur pro mutua alen written over i⌈inn written over i⌉da concordia tenacioribusque innovandis, quatenus opus sit, foederibus suas vices utrimque interponere omnisque boni pro viribus mediatrix et coadiutrix esse, ad quod capessendum praefatum serenissimum Poloniae regem totis hortatur praecordiis.
BNW, BOZ, 2053, TG 5, No. 421, f. 1v
Interea vero magnopere requirit, ut pro ostendendo aliquo mutuae amicitiae et fraternitatis argumento scribere et serio mandare velit Gedanensibus suis subditis, ut a coniuratione, si quam cum Lubecensibus et aliis regis Daniae hostibus inierint aut iuraverint, confestim ab ea discedant et ab hostilibus cessent, nam ipse rex nihil eorum, quae attinere videbuntur ad publicam pacem et tranquillitatem, erga eos omittet.
Atque ita per Daniae regem non impedientur communia rerum commercia, quinimmo plane ultroque annuit, ut ea solito more per Poloniae regis subditos in suis regnis ac dominiis exerceantur, modo uti praemissum est, hostilia deponant permittaturque suis idi psum in principatibus et regnis praefati serenissimi Poloniae regis.
Admonebitur etiam sua regia dignitas, quod licet Gedanenses cum rege Daniae pacto expresso convenissent, se non in ipsum bello insurrecturos, nisi eo prius per anni spatium indicto, quod minime observaverunt, sed contra, ferro et igni regna eius invaserunt ac depopulati. Quare oratur, ut ab ulteriori progressu ipsis interdicat et se in officio continere pacique studere compellat.
Requiritur ergo pro parte praenominatorum Daniae regis et illustrissimae dominae gubernatricis, ut serenissimus Poloniae rex quantocius super praemissis omnem possibilem suae maiestati adhiberi facere velit diligentiam et responderi ex voto curare.
Ex Mechlinia, quarto Kalendas Iunias MDXXIII.
Margareta
Christiernus
R(emaclus) Arduenna