Reddiderunt nobis heri vicini nostri nobiles dominus ⌊Nicolaus Plowienski⌋ et ⌊Nicolaus Novowieszki⌋ litteras illis a Dominatione Vestra eiusdemque amicis traditas a reverendisssimo domino ⌊archiepiscopo Gneznensi⌋ etc. et generoso domino ⌊castellano Calissiensi⌋ pro ⌊occissore⌋ guardiani fratris olim ⌊Mathiae⌋ monasterii ⌊civitatis nostrae Culmensis⌋ nobili ⌊Christofero Ossieczkowski⌋ scriptas, ut ⌊illi⌋ facultatem faceremus defendendi se iure et innocentiam suam, si quam habet, ut affirmat, declarandi, utque ⌊illum⌋ ad eam causam dumtaxat coram nobis agendam ex interdicto absolvi committeremus.
Qua in re priusquam ipsi reverendissimo domino ⌊archiepiscopo⌋ pro rei veritate, cuius clara habemus testimonia, respondeamus, Dominationem Vestram, quae ipsius ⌊Christoferi⌋ cum multis aliis nobilibus et bonis viris est consanguineus, iis nostris litteris per nuntium proprium paterne et amice conveniendam duximus mirari satis non possumus, cum, si vera fateri velint, non solum Dominationi Vestrae, verum etiam fere omnibus in ⌊terra Culmensi⌋ notum sit, quibus modis idem ⌊Christoferus⌋ miserum ⌊illum monachum⌋ ad mortem usque afflixerit, quod huiusmodi facinus manifeste patratum negare inficiariq[ue] praesumat, fassi sunt haec coram iudicio bannito ⌊civitatis nostrae Culmensis⌋ ad requisitionem procuratoris et plenam facultatem habentis ipsius ⌊Christoferi⌋ sub iuramentis suis, si quis illa exigere voluisset nobiles ⌊Ioannes Schonbornski⌋, ⌊Andrea[s] Bomgarczki⌋ et ⌊Andreas Zcyszewski⌋, quod ⌊monachus ill[e]⌋ a ⌊Christofero⌋ sic caesus in domibus eorum fuerit, fassi sunt. Hocipsum dominus ⌊Wolski⌋, grabius ⌊terrae Culmensis⌋, cum multis nobilibus coram nobis, cum pro eo intercederent in castro nostro ⌊Starigrod⌋, fassus est, et ⌊pater⌋ eius, vir certe bonu[s] et nobis carus, dominus gladifer Culmensis, cui rever[a] non potuimus non condolere, cum quibusdam aliis apud nos i[n] ⌊civitate nostra Culmensi⌋, cum pro eodem nos ⌊filio suo⌋ int[er]pellaret et cum lacrimis rogaret, praeterea si in i[is] testibus quicquam desideratur, plurimos magnos viros ex ⌊c[on]
siliariis harum terrarum⌋ adducere possumus, qui pro eodem ⌊Christofero⌋ tamquam pro reo nos orarunt, immo et ipsemet ⌊Christoferus⌋ coram plurimis, quos testes, si sic res postulaverit habebimus, de caede et pudibundorum ⌊illius monachi⌋ constrictione aperte se iactans gloriatus est. Quomodo posthabito pudore ad praesens ista negare et innocentiam suam dicere poterit? Quod vero sic caesus per totum corpus et aeger ob pudibundorum tumorem ⌊frater ille Mathias⌋ atque ob metum et minas ad aliam ripam ⌊Vistulae⌋ ad ⌊abbatem Coronovensem⌋ se contulerit et ob easdem percussiones, livores et tumores in die Paschae ibidem misere ex vivis cesserit, habemus ipsius ⌊abbatis⌋ litteras quinas, quarum saltem de binis exempla haec mittimus, habemus et verba ⌊ipsius abbatis⌋ et ⌊prioris⌋ conventus eius, qui ⌊fratris Mathiae⌋ in extremis fuit confessor, quibus nobis apertissime mortem istius occisi ⌊monachi⌋ declaravit, porro, si postea formidine ductus, alia extorta dedit testimonia, nihil illa ⌊priori⌋ eius relationi et assertioni contra veritatem officiunt his omnibus bene apud nos reputatis, de omnibusque liquido certiores reddit, satis lente festinavimus praecipitantiamque omnem fugientes, hoc quod officii nostri erat, in eo casu exercuimus in omnem postea eventum, rem, ut acta est, quanto modestius a nobis fieri licuit ⌊⌋. Nos, quod inique nobis impingitur, ⌊Christoferum⌋ non proscripsimus, saecularis idipsum est, non nostrae iurisdictionis ceterum quod fecimus pro debito pastorali, quo Deo iurati sumus conscientiam nostram levantes facere debuimus et hoc non sine magna commiseratione, iam quod nos scimus duorum innocentium hominum ⌊occisorem⌋ ad poenitentiam ratione officii nostri vocantes. Quam ut adhuc suscipiat relicta obstinatione et pernicia per criminum admissorum veram confessionem, paterne nulloque alio quam salutis animae ipsius zelo moti consulimus pioque animo commonemus. Deus non excusationes in peccatis, sed cor contritum et humiliatum non despiciet, aliqui iustus suo tempore et severus futurus iudex. Et quia Dominatio Vestra cum multis nobilibus bonisque viris amicis nostris ⌊illius⌋ corpori et fortunis sanguinis necessitudine, cuius magna vis est, ducti bene volunt, quanto anima praestat et melior est corpore, tanto expediret, ut Dominatio Vestra cum aliis amicis saluti animae eius consuleret. Nos Deo in testem vocato ⌊homini⌋ nihil mali favemus vel optamus , solum hoc, ut resipiscat et peccata sua agnoscat et pro eis per confessionem et poenitentiam, ut salvus fiat, veniam impetret. Quod si nos eam absolvendi in hoc gravi casu facultatem haberemus ⌊illeque⌋ hoc a nobis, ut eccelsia statuit, peteret, non inexorabiles nos reperiret. Cum autem in ea deficimus, ab officio nostro discedere non valemus, Dominationi Vestrae, cui libenter unacum aliis
amicis gratificari velimus, quod hac in re commodius scimus, consilium damus, quod etiam prius multis pro ⌊eo⌋ rogantibus datum est, ut videlicet modis, quibus posset, omnibus ab iis, qui maioris, quam nos sumus, auctoritatis ab hoc facinore per confessionem absolutionem obtineret. Qu am, ut existimamus, ab ipso reverendissimo domino ⌊archiepiscopo legato nato⌋ se non excusando, sed, ut res habet, accusando, non difficulter impetrare posset. Ad qu od, si adminiculo nostro opus erit et commendatitiis ad reverendissimum dominum ⌊archiepiscopum⌋ ut saluti animae ⌊[i]llius⌋ consulamus utque Dominationem Vestram et reliquos amicos eius conservare nobis possimus, litterae nostrae illum non morabuntur. Sin vero mittimus ⌊illi⌋ ad dicendam innocentiam, quam numquam docebit, et se iure defendendi, hanc ad decursum 14 dierum absolutionem nostram, unde nos omnia ea, quae iuris erunt, pro veritate tuenda, quae Deus est, qui et seipsum tuebitur, faciemus, et a vero tramite ne latum quidem unguem Deo duce discedemus potiusque omnia et vitam, si necesse erit, pro veritate impendemus, quam quod illam [fi]demque et bonam [ob]stinationem nostram, quae [a f]also impetitur minima in re inique labefactari et per mali<g>nos verique osores homines traduci patiemur. Haec sic in Dominationis Vestrae, quam optime valere optamus, aliorumque, quorum interest, notitiam, amice et paterne deducenda duximus.