Causam caesi ⌊plebani⌋ in ⌊Kirchdorff⌋, quo pro mutua nostra cum spectabili ⌊consulatu Thoronensi⌋ amicitia bonis modis componatur, vobis committimus videturque nobis ipse ⌊plebanus⌋ castigandus et quod tabernam intraverit et quod demum cum vapulasset a ⌊proconsule Thorunensi⌋ signum citationis contra eum rusticum a quo caesus fuit iurisdictione nostra relicta acceperit. Qua in re, quomodo agendum est, non omittetis. Quae spectant palatinidem Culmensem et alia negotia, latius inter nos post 1534-09-29⌊festum sancti Michaelis1534-09-29⌋ finito ⌊conventu Graudnicensi⌋ conferemus. Interea ⌊vos et alios confratres nostros⌋, quos nostro nomine salutabitis, optime valere optamus.