Letter #1520
[Ioannes DANTISCUS] to UNKNOWN [a priest of Cracow Diocese?]Löbau (Lubawa), 1536-07-25
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Venerabilis Domine, amice nobis in Christo plurimum dilecte. Salutem in Domino et omnem felicitatem.
Scripsimus hidden by binding⌈[imus]imus hidden by binding⌉ Dominationi Vestrae pauloante commendan(te)s ecclesiae nostrae in hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉ Goląbya Dominationi Vestrae in spiritualibus administrationem hidden by binding⌈[em]em hidden by binding⌉, ob id maxime, quod vicarii ibidem nostri nobis per dominum Bohus, cui decimas nostras arrendavimus, delati fuerant, quod in recti cura ecclesiae et sacramentis conferendis essent negligentes, plusquam temulentiam quam ordinem, qui in ecclesia servari debet, sequerentur. Verum cum paulopost huc ad nos unus vicariorum nostrorum, dominus Thomas, hic apud nos cum litteris alterius domini Valentini fuisset nosque non sine magno dolore certiores reddidisset, quibus saevis et inhonestis modis apud ecclesiam nostram per ipsum dominum Bohuss tractarentur seque in delatione nobis facta satis, ut nobis visum est, iuste excusassent fassi semel dumtaxat in baptismo propter chrismatis defectum fuisse impedimentum, rogamus Dominationem Vestram, velit ad eandem nostram ecclesiam non gravate on the margin⌈non gravatenon gravate on the margin⌉ descendere omniaque, quomodo habeant, experiri debitumque in ea ordinem facere atque instituere, quo cultui divino sacramentorumque administrationi nihil derogaretur nobisque per litteras suas declarare, quibus modis ea quae ad nos delata sunt, in veritate existant ipsique D domino Bohus nostris verbis et ex suo officio Dominationis Vestrae on the margin⌈ex suo officio Dominationis Vestraeex suo officio Dominationis Vestrae on the margin⌉ dicere, ut a rebus ecclesiasticis et vicariis nostris se contineat, tum quod a nobis nullam ad id habeat facultatem, tum etiam quod ad eum haec sollicitudo non pertineat, quodque se in vicariorum nostrorum institutionem seu destitutionem se non intromittat et dominum Thomam cum alio suo collega pacifice et quiete apud ecclesiam nostram munia ecclesiastica exercere permittat. Si vero quapiam in re vicarii nostri negligentes seu culpabiles invenientur, idipsum Dominatio Vestra, cui hoc hidden by binding⌈[oc]oc hidden by binding⌉ amice commisimus, ex officio suo emendabit. Mittemus etiam paulopost cancellarium nostrum, qui Dominationem Vestram in iis omnibus de mente nostra informabit. Quam bene et feliciter valere optamus.
Ex castro nostro Lubaviensi, XXV Iulii anno Domini M D XXXVI.