Letter #1730
[Ioannes DANTISCUS] to UNKNOWNLöbau (Lubawa), 1537-09-28
English register: Dantiscus thanks the addressee for the greetings from Mikołaj Nipszyc. He assures the addressee of the lasting nature of the friendship that once was forged between them.
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifice Domine, Amice carissime et honorande. Salutem et omnem felicitatem.
Veniens huc ad me bonus frater meus generosus dominus Nicolaus Nibschicz verbis amicissimis me nomine Magnificentiae Vestrae salutavit, omniaque fausta precatus summam benevolentiae erga me Magnificentiae Vestrae propensionem mihi diligenter declaravit. Quod quam gratum fuerit audire , veteris nimirum inter nos quondam consuetudinis ac familiarita[tis] inextinctam mentionem, vix a me scribi potest. Habeo igi[tur] quas possum Magnificentiae Vestrae gratias, quod ex vulgato apud Euripiden adagio pedem non moverit – hoc enim amicitiam, quae desist[eret], numquam fuisse veram testatur. In qua Magnificentiam Vestram perseverare licet numquam dubitaverim, tamen multum me haec Magnificentiae Vestrae per dominum Nibschicz facta renuntiatio in animo confirmavit. Ob quam me vicissim Magnificentiae Vestrae offero, qui in illa<m> a[mand]o omnique favore prosequendo cessurus sum nemini. Idipsum ut aliquando non scribere aut dicere, sed reipsa Magnificentiae Vestrae exhibere, nedum ostendere, possem, nihil mihi foret gratius. Quam dominus Deus quam diutissime optime valentem omnique felicitate florentem conservet.
Ex castro nostro Lubaviensi, XXVIII Septembris MDXXXVII.