Veniens huc ad me bonus frater meus generosus dominus ⌊Nicolaus Nibschicz⌋ verbis amicissimis me nomine Magnificentiae Vestrae salutavit, omniaque fausta precatus summam benevolentiae erga me Magnificentiae Vestrae propensionem mihi diligenter declaravit. Quod quam gratum fuerit audire , veteris nimirum inter nos quondam consuetudinis ac familiarita[tis] inextinctam mentionem, vix a me scribi potest. Habeo igi[tur] quas possum Magnificentiae Vestrae gratias, quod ex vulgato apud ⌊Euripiden⌋ adagio pedem non moverit – cf. E. Tr. 1051 Ouk esti erastes, hostis ouk aei filei cited by Erasmus (Oudeis erastes, hostis ouk aei filei); Adagia 1526 No. 1072 Ama tamquam osurus, oderis tamquam amaturus; Adagia 1526 Amicitia, quae desiit, numquam vera fuit ⌊ hoc enim amicitiam, quae desist[eret], numquam fuisse veram testaturcf. E. Tr. 1051 Ouk esti erastes, hostis ouk aei filei cited by Erasmus (Oudeis erastes, hostis ouk aei filei); Adagia 1526 No. 1072 Ama tamquam osurus, oderis tamquam amaturus; Adagia 1526 Amicitia, quae desiit, numquam vera fuit ⌋. In qua Magnificentiam Vestram perseverare licet numquam dubitaverim, tamen multum me haec Magnificentiae Vestrae per ⌊dominum Nibschicz⌋ facta renuntiatio in animo confirmavit. Ob quam me vicissim Magnificentiae Vestrae offero, qui in illa<m> a[mand]o omnique favore prosequendo cessurus sum nemini. Idipsum ut aliquando non scribere aut dicere, sed reipsa Magnificentiae Vestrae exhibere, nedum ostendere, possem, nihil mihi foret gratius. Quam dominus Deus quam diutissime optime valentem omnique felicitate florentem conservet.