List #1742
[Ioannes DANTISCUS] do [Jan CHOJEŃSKI]Graudenz (Grudziądz), 1537-10-05
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine mi colendissime. Salutem et mei commendationem plurimam.
Paulo ante, hoc est prima die huius mensis, hinc Dominationi Vestrae Reverendissimae de rebus meis copiose scripsi, totaque mea spes, quantum homini in hominem licet, in benevolentia et favore Dominationis Vestrae Reverendissimae nititur, et stabulum bonae confidentiaecollocavit. Neque ambigo, quin Dominatio Vestra Reverendissima omnia ea effecerit, quae mihi commodare necessariaque esse existimabat. Quae hinc alia scribam, non habeo, maxime, cum bonus frater meus dominus Nibschicz non longam, sed vivam litteram de singulis, quae hic acta sunt, secum feret. Quem tandem molestissime hic moram ferentem, quantum fieri potuit in mandatis regiis contentum, cum responso domini consiliarii absolverunt. Rogaruntque ab eo, ut quaedam secreto ei communicata, quae tum in rem serenissimae maiestatis regiae et Regni, tum etiam harum terrarum commoda atque necessaria esse arbitrati sunt, Dominationi Vestrae Reverendissimae in primis, et deinde cum consilio Dominationis Vestrae Reverendissimae serenissimae maiestati regiae referret, dedissentque ei litteras fidem facientes, si habuissent sigillum, quod magistratus Elbingensis [e]x officio apud [s]e conservat. Nuntios [s]uos cum sigillo [h]uc misissent, qui [a]dhuc expectantur. Mittent tamen eiusmodi litteras paulo post. Rogaruntque me domini consiliarii , quantum possem impensius, Dominationem Vestram Reverendissimam orarem, ut ipsi domino Nibschicz in iis, quae illorum nomine serenissimae maiestati regiae exponet, adesse, desideriis eorum et consilio, quod fidelissime in notitiam serenissimae maiestatis regiae deduci cupiunt, adminiculum suum praestare dignetur. Quod illi unamecum omni gratitudine et servitiis suis promereri erga Dominationem Vestram Reverendissimam studebunt sedulo. Cui ea in re me et illos in summam benevolentiam et gratiam Dominationis Vestrae Reverendissimae summopere diligentissimeque commendo. Dominus Deus eandem Dominationem Vestram Reverendissimam quam diutissime sospitet {ac} prosperetque in omnibus.
Ex conventu Graudnicensi, V Octobris MDXXXVII.