Letter #241
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIMadrid, 1525-04-09
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo patri et Domino, domino Petro Dei gratia Cracoviensi et Posnaniensi episcopo, Regni Poloniae vicecancellario etc. domino gratiosissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime. Humillimam commendationem.
Scripsi iterum maiestati regiae ea, quae post novissimas meas cum domino de Bredom datas se hic obtulerunt, ex quibus Dominatio Vestra Reverendissima omnia intelleget. Hoc vero quod istius nuntium spectat, cum illi has deferendas dedi, non audebam ad unguem describere. Adhuc super T ea mihi est mens, quemadmodum prius scripsi. Hic, ut prius, omnia sunt in paupertate, nihil ex hoc loco est timendum. Hoc quod scripsi de transitu in Italiam nondum est certum. Res haec eget multis etc. Pontifex facit, quod sui maiores semper fecerunt, sed nusquam tuta fides , omnis potentia solet esse suspecta R etiam nondum habetur firmus et hoc matrimonium cum Ѳ inficiet non parum, res nondum est in portu, igitur quaeruntur amicitiae; nihilominus ita esset agendum, ne cum N nimium notaretur.
Haec sunt, quae mihi hoc tempore videbantur scribenda, quae Dominatio Vestra Reverendissima pro mea fide et sua summa sapientia metiatur. Alia hac tempestate se non offerunt. Commendo me humiliter Dominationi Vestrae Reverendissimae, et per Deum immortalem rogo, mei in hoc exilio non obliviscatur.
Datae ex Madrillis oppido Regni Toleti 9 Aprilis anno Domini 1525
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servus Ioannes Dantiscus