Letter #241
Ioannes DANTISCUS to Piotr TOMICKIMadrid, 1525-04-09
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 564, f. 24v
Reverendissimo in Christo patri et Domino, domino Petro Dei gratia Cracoviensi et Posnaniensi episcopo, Regni Poloniae vicecancellario etc. domino gratiosissimo
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 564, f. 24r
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime. Humillimam commendationem.
Scripsi iterum maiestati regiae ea, quae post novissimas meas cum domino de Bredom datas se hic obtulerunt, ex quibus Dominatio Vestra Reverendissima omnia intelleget. Hoc vero quod istius nuntium encrypted ⌈nuntiumnuntium encrypted ⌉ spectat, cum illi has deferendas encrypted ⌈has deferendashas deferendas encrypted ⌉ dedi, non audebam ad unguem describere. Adhuc super T encrypted ⌈TT encrypted ⌉ ea mihi est mens, quemadmodum prius scripsi. Hic, ut prius, omnia sunt in paupertate encrypted ⌈paupertatepaupertate encrypted ⌉, nihil ex hoc loco est timendum. Hoc quod scripsi de transitu in Italiam encrypted ⌈in Italiamin Italiam encrypted ⌉ nondum est certum. Res haec eget multis etc. Pontifex encrypted ⌈PontifexPontifex encrypted ⌉ facit, quod sui maiores semper fecerunt, sed nusquam tuta fides , omnis potentia encrypted ⌈omnis potentiaomnis potentia encrypted ⌉ solet esse suspecta R encrypted ⌈RR encrypted ⌉ etiam nondum habetur firmus et hoc matrimonium cum Ѳ encrypted ⌈ѲѲ encrypted ⌉ inficiet non parum, res nondum est in portu, igitur quaeruntur amicitiae; nihilominus ita esset agendum, ne cum N encrypted ⌈NN encrypted ⌉ nimium notaretur encrypted ⌈notareturnotaretur encrypted ⌉.
Haec sunt, quae mihi hoc tempore videbantur scribenda, quae Dominatio Vestra Reverendissima pro mea fide et sua summa sapientia metiatur. Alia hac tempestate se non offerunt. Commendo me humiliter Dominationi Vestrae Reverendissimae, et per Deum immortalem rogo, mei in hoc exilio non obliviscatur.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ ex Madrillis oppido Regni Toleti 9 Aprilis anno Domini 1525
Reverendissimae Dominationis Vestrae humillimus servus Ioannes Dantiscus