Letter #3285
[Ioannes DANTISCUS] to Jakob von BARTHENHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1547-12-12
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Iacobo a Barthen
Spectate Domine, amice in Christo nobis dilecte.
Litteras ad spectabilem magistratum Gedanensem in causa Gregorii Ludicken subditi nostri ad intercessionem tuam non gravate illius parenti, Fabiano Ludike, concessimus, qui eas etiam oportuno nuntio ad te deferri curabit. Utinam multum illis amicus tuus, Gregorius Ludicke, obtineat. Nos certe, quantum animadvertere possumus, et si causa ita se habet, quemadmodum a te describitur, illi iniurios esse heredes olim Iacobi Kampe, iudicamus, eo quod e domo matrem et filiam , nunc uxorem eius, exegerint, et illis mundum muliebrem omnem abstulerint eumque sibi reservarunt, nec hoc, quod ad eam ex testamento spectat, illi concedere nolunt.
Quo iure illud faciant et defendere poterunt, o(!) cum totum hoc contra ultimam voluntatem patris et testamentum a iudicio tamquam legitime conditum iam confirmatum et acceptum fiat, non videmus? Ob idque putamus magistratum Gedanensem aequiorem futurum dicto Gregorio et curaturum, ne negotium hoc longius protrahatur, sed absque multis expensis componatur.
In eo ne desint Gregorii partibus, diligenter ab illis litteris nostris petivimus, nec tibi et amicis tuis benevolentia nostra in posterum, quando requisiti fuerimus, sumus defuturi.
Bene vale.
Datae ex arce nostra Heilsberg, XII Decembris MDXLVII.