⌊⌋ ad spectabilem ⌊magistratum Gedanensem⌋ in causa ⌊Gregorii Ludicken⌋ subditi nostri ad ⌊⌋ non gravate illius parenti, ⌊Fabiano Ludike⌋, concessimus, qui eas etiam oportuno nuntio ad te deferri curabit. Utinam multum illis amicus tuus, ⌊Gregorius Ludicke⌋, obtineat. Nos certe, quantum animadvertere possumus, et si causa ita se habet, quemadmodum a te describitur, illi iniurios esse heredes olim ⌊Iacobi Kampe⌋, iudicamus, eo quod e domo ⌊matrem⌋ et ⌊filiam⌋ , nunc uxorem ⌊eius⌋, exegerint, et illis mundum muliebrem omnem abstulerint eumque sibi reservarunt, nec hoc, quod ad eam ex testamento spectat, illi concedere nolunt.
Quo iure illud faciant et defendere poterunt, o(!) cum totum hoc contra ultimam voluntatem ⌊patris⌋ et testamentum a iudicio tamquam legitime conditum iam confirmatum et acceptum fiat, non videmus? Ob idque putamus ⌊magistratum Gedanensem⌋ aequiorem futurum dicto ⌊Gregorio⌋ et curaturum, ne negotium hoc longius protrahatur, sed absque multis expensis componatur.
In eo ne desint ⌊Gregorii⌋ partibus, diligenter ab ⌊illis⌋ ⌊⌋ nostris petivimus, nec tibi et amicis tuis benevolentia nostra in posterum, quando requisiti fuerimus, sumus defuturi.
Bene vale.