Letter #3918
Ioannes [DANTISCUS] to Paweł PŁOTOWSKIHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1545-04-23
Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ioannes etc. praeposito Plotowski
Venerabilis etc.,
Accepimus pauloante ex Urbe venerabilis domini Nicolai Locca, ecclesiae nostrae Varmiensis canonici , litteras, quas legendas dedimus venerabili domino administratori Allensteinensi. Is eas ad Fraternitatem Vestram misisse significavit. Qu[oniam] iis diebus ad Urbem rescribere statuerimus, scire cupimus, quomodo venerabili capitulo et Fraternitati Vestrae placeat id, quod non immerito dominus Locca postulat. Cuius dignam haberi velimus rationem, ut et in Urbe aliquamdiu honeste subsistere, bon[is] litteris operam dare atque inde ecclesiae nostrae ornamento et usui esse possit. Qua in re, quid actum sit, Fraternitas Vestra nobis declarare illique pro iure amicitiae describere ne gravetur.
Quae feliciter valeat.
Ex arce nostra Heilsberg, XXIII <Aprilis> MDXLV.