Accepimus pauloante ex ⌊Urbe⌋ venerabilis domini ⌊Nicolai Locca⌋, ecclesiae nostrae Varmiensis canonici , ⌊⌋, quas legendas dedimus venerabili domino ⌊administratori Allensteinensi⌋. ⌊Is⌋ ⌊⌋ ad Fraternitatem Vestram misisse significavit. Qu[oniam] iis diebus ad ⌊Urbem⌋ rescribere statuerimus, scire cupimus, quomodo ⌊venerabili capitulo⌋ et Fraternitati Vestrae placeat id, quod non immerito dominus ⌊Locca⌋ postulat. ⌊Cuius⌋ dignam haberi velimus rationem, ut et in ⌊Urbe⌋ aliquamdiu honeste subsistere, bon[is] litteris operam dare atque inde ⌊ecclesiae nostrae⌋ ornamento et usui esse possit. Qua in re, quid actum sit, Fraternitas Vestra nobis declarare illique pro iure amicitiae describere ne gravetur.
Quae feliciter valeat.