1 | IDL 1406 | Ioannes DANTISCUS do [Thomas of Bydgoszcz?], Löbau (Lubawa), 1536-01-26 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, autograf, BCz, 244, s. 64 (b.p.)
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Honorabilis fidelis in Christo dilecte, salutem.
Quae scripsistis ipso die Sanctae Agnetis[1] a fratre nostro, ⌊domino Bernardo⌋, accepimus omnia diligentiamque et integ[ri]tatem vestram probamus, pensationem gratia nostra suo vobis tempore facturi. Remittimus et aurigam, qui se hic male gessit illato cuidam de stabuli nostri servitoribus vulnere. Quam violentiam in ⌊castro nostro⌋ factam ill[i] condonavimus, ut vobis in rebus nostris deinceps tanto diligentius inserviat. ⌊Dominum Plotowski⌋ adhuc per aliquot dies apud nos retinebimus, quod ⌊coniugi⌋ eius et salutem nostro nomine dicetis. Bene valete et de Bidgostiensibus paulopost nobis provideatis.
Ex ⌊castro nostro Lubaviensi⌋, XXVI Ianuarii M D XXXVI.
| |
2 | IDL 1410 | Ioannes DANTISCUS do [Thomas of Bydgoszcz?], Löbau (Lubawa), 1536-01-31 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, autograf, BCz, 244, s. 66 (c.p.)
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Honorabilis in Christo fidelis dilecte. Salutem.
Conquestus est hic nobis ⌊Wolfangus Bolcz⌋, civis Thoronensis, quod burgrabius noster in quadam nemoris parte ligna secari commiserit, quam ille ad se ratione contractus et permutationis a reverendissimo ⌊nostro novissimo praedecessore ⌋ factae ad se et suos pertinere asserit. Operam quidam et diligentiam burgrabii nostri non improbamus, nollemus tamen cuiquam, et praesertim amicis, conquerendi dari occasionem. Proinde vobis iniungimus, ut per burgrabium iubeatis rem et causam hanc granitierum et dubietatis usque ad nostrum ad vos felicem adventum suspendi. Bene valete.
Ex ⌊castro Lubaviensi⌋, ultima Ianuarii M D XXXVI.
| |
3 | IDL 1423 | Ioannes DANTISCUS do [Thomas of Bydgoszcz?], Löbau (Lubawa), 1536-03-05 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, autograf, BCz, 244, s. 76 (b.p.)
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Honorabilis Domine in Christo dilecte. Salutem in Domino.
Intelleximus quosdam annonam nostram aratralem hucusque ad vos non perduxisse. Qua de re generoso ⌊domino castellano Culmensi Brodnicensique etc. capitaneo⌋ scripsimus, ut auctoritate regia illos nostros debitores ad solvendam ducendamque annonam nostram compelleret. Vestrum itaque erit apud illum nostro nomine instare, ut debitores, quos ei nominatim deferetis, ad satisfaciendum cogat et inducat, pro vestro debito et officio facturi. Bene valete.
Ex ⌊castro nostro Lubaviensi⌋, V-ta Martii 1536.
| |
4 | IDL 1587 | Ioannes DANTISCUS do [Thomas of Bydgoszcz?], Löbau (Lubawa), 1536-03-10 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, autograf, BCz, 244, s. 191
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Honorabilis Domine, fidelis in Christo dilecte.
Mittimus vobis per ⌊praefectum castri nostri ⌊Fridek⌋⌋ XLVII marcas, de quibus cedunt ⌊compatri nostro domino doctori Hieronimo⌋ XLII pro vino. Quam pecuniam ⌊frater noster Bernardus⌋ ⌊Thoroniae⌋ solvere potuisset longeque nobis fecisset gratius ipsique ⌊domino doctori⌋, qui pecunia sua opus habet in dies, commodius. Unde nos ob illum, quod haec mora praeter nostram voluntatem accidit, excusabitis. Reliquam pecuniam pro expensis equi apud illum relicti IIII marcas et mediam etiam ei dabitis, de qua nobis nulla fuit notitia, alias tam diu non soluta non haesisset.
Committimus praeterea vobis, si pro tritico tantum pecuniarum habere potueritis, ut a domino ⌊Nicolao a Linden⌋ consule ⌊Thoronensi⌋, aut ubi vobis opportunius videbitur pro familia nostra duo stamina panni Zcwickoviensis ematis eius coloris, ut sunt tunicae, quibus nostri equitando utuntur, illaque cum primis ad nos mittatis. Quod si impraesentiarum tantum pecuniae vobis non est, ad certum tempus solutionem suspendatis.
Voluimus etiam, ut eum adulescentem, qui vobis inservit pro nominatim ostendendis debitoribus , nuntio t<e>rrestri ad exigendas annonas non persolutas mittatis, quod negotium satis apte deriget, cum prius omnem fere nobilitatem noscat et aliquot annis in servitio domini palatini fuerit.
⌊Murator Lucas⌋ nobis insalutatis abiit. Rescribite, quid rerum agat, operamque date, ut lateres haberi possint et ut caementum bene sit dispositum. Si ⌊Thoroniae⌋ recens et bonum oleum, quod vocant Venetum, habetur, gratum nobis facietis X libras huc mittendo. Bene vos valere optamus.
Ex ⌊castro nostro Lubaviensi⌋, X Martii MDXXXVI.
| |
5 | IDL 1430 | Ioannes DANTISCUS do [Thomas of Bydgoszcz?], Löbau (Lubawa), 1536-03-22 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, autograf, BCz, 244, s. 86 (t.p.)
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 196
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Honorabilis Domine, fidelis in Christo dilecte. Salutem in Domino.
Pridie accepimus cum litteris vestris omnia ea, quae in eis descripseratis fuitque nobis diligentia vestra nostrae voluntati respondens grata admodum. Pro solutione panni duorum staminum misissemus vobis XXVIII marcas, verum aurigae istiusmodi pecuniam credendam, ut nunc sunt homines et tempora, satis tutum esse non putavimus: multum potest occasio, quae etiam ex bonis interdum facit malos. Paulopost pro futuris festivitatibus Deo bene prosperante vobiscum erimus. Ab ⌊Alberto Wyączkowski⌋ nihil est, quod exspectemus. Curate, ut vobis sit solvendo, a vobis emit, pro quo debet. Gratum nobis esset, si a nostris Culmensibus aliquot millia laterum habere possetis, quandoquidem turrim illam antiquam testudine statuimus claudere. Deberetis item temporius intendere pro scapha seu navigio nostro reparando, quo frumenta commode secundo ⌊Vistula⌋ demitti possent, et ut noster phaselus sit paratus ad descendendum in eo ⌊Marienburgum⌋ pro 1536-05-08⌊festo Sancti Stanislai1536-05-08⌋ venturo. Quae solitae diligentiae vestrae committo. Bene valete.
Ex ⌊castro nostro Lubaviensi⌋, XXII Martii M D XXXVI.
| |
6 | IDL 1514 | Ioannes DANTISCUS do [Thomas of Bydgoszcz?], Löbau (Lubawa), 1536-07-22 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, BCz, 244, s. 124 (c.p.)
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Honorabilis Domine, fidelis carissime. Salutem.
Dimisi hinc ⌊dominum cancellarium⌋, ut canonicatui suo ad tempus praesit, in eoque ordinem rem curando domesticam faciat. Quicquid igitur ⌊illi⌋ pro prima domus provisione opus erit, ut eam recte instituat. Vobis commi<t>to, ut ei impartiatis. Qua etiam in re pauperem meum consobrinum Ninium cum uxorcula et liberis iuvare potestis, ut alimoniam habeat. Velim illi ne desitis. Valete.
⌊Lubaviae⌋ XXII Iulii M D XXXVI.
⌊Ioannes Dei gratia episcopus Culmensis⌋
| |
7 | IDL 1521 | Ioannes DANTISCUS do [Thomas of Bydgoszcz], Löbau (Lubawa), 1536-07-27 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | brulion język: łacina, autograf, BCz, 244, s. 147 (b.p.)
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Honorabilis Domine, fidelis in Christo dilecte. Salutem in Domino.
Quod ex o[culis] laboratis et ⌊burgrabius⌋ male valet, non potest nobis esse non molestum. Mittimus igitur vobis hunc nostrum ⌊Colodzeiski⌋ iussimusque, ut in omnibus vobis obsequatur, in quibus opera eius uti volueritis. Vos curate, ut bene valeatis et gratiam nostram vobis esse propensam persu<a>deatis.
Ex ⌊castro nostro Lubaviensi⌋, XXVII Iulii M D XXXVI.
| |
8 | IDL 1662 | Thomas [of Bydgoszcz] do Ioannes DANTISCUS, Althausen (Starogród), 1537-07-08 |
odebrano [1537]-07-11
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 67, k. 71
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: polski, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 494
|
|
| |
9 | IDL 1758 | Thomas [of Bydgoszcz] do Ioannes DANTISCUS, Althausen (Starogród), 1537-11-02 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 67, k. 92
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 636
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Principi, domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi et Culmensi⌋, necnon administratori Pomezaniensi et domino et patrono suo gratiosissimo
Oboedientiam debitam cum servitiorum suorum obligatione.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine princeps clementissime.
De statu dignitatis Reverendissimae Paternitatis Vestrae et altiori dominio Dei dispositione adepto gratulor, et quidem maxime. Invocandus est Deus, ut eandem sua divina clementia ad longos annos in bona valetudine pro singulari gubernatione huius ⌊terrae Prussiae⌋ conservet, indiget enim maxime hoc tempore bono gubernatore.
Insuper notifico Reverendissimae Paternitati Vestrae me domino ⌊Simoni⌋, nepoti Reverendissimae Paternitatis Vestrae, extradidisse XIX lastas siliginis, quamvis aliquot a ⌊Caspero Stentzel⌋ in mutuum accepi. Solvam sibi sine ulla dilatione. Et exivit e ⌊Culmen⌋ in vigilia Omnium Sanctorum et in ⌊Graudentz⌋, prout ab eodem intellexi ..., XII lastas acc<i>piet.
Hic omnia adhuc more solito aguntur.
Et cum his me Reverendissimae Paternitati Vestrae tamquam gratiosissimo domino et patrono ad mandata obsequentissimum recommendo. Quam ad longa tempora pro mea etiam singulari spe et consolatione felicissime valere opto. Cui me iterum atque iterum humilime commendo.
Ex castra Reverendissimae Paternitatis Vestrae ⌊Aldenhaws⌋, in crastino Omnium Sanctorum anno Domini 1537.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae obsequentissimus et humillimus servus ⌊Thomas⌋
| |
10 | IDL 4517 | Thomas [of Bydgoszcz] do Ioannes DANTISCUS, Althausen (Starogród), 1537-12-14 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, AAWO, AB, D. 5, k. 61
|
Pomocnicze podstawy źródłowe: 1 | regest język: niemiecki, XX w., B. PAU-PAN, 8248 (TK 10), k. 672
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo principi et domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Warmiensi et terrae Culmensis nec non administratori Pomezaniensi, domino dignissimo et patrono suo gratiosissimo
Oboedientiam debitam cum fidelitate et servitiorum suorum obligatione. Reverendissime in Christo pater et domine, domine princeps clementissime.
Gregorius Schirmer VI tonnas cerevisiae Gdanensis 1537-12-12⌊3-a feria1537-12-12⌋ ante 1537-12-13⌊Luciae Virginis1537-12-13⌋, ut ab eodem optaverat Reverendissima Paternitas Dominatio Vestra, adduxit. Et pronunc mitto Reverendissimae Paternitati Dominationi Vestrae II Bitgostiensis. Censum iam totaliter usque X marcas percepi et debita, prout Reverendissima Dominatio Paternitas Vestra mandaverat, solvi, et quattuor servitoribus, qui terminum suum pro festo sancti Martini habebant, ceteris vero pro festo
natalis
Domini. Et tandem Reverendissimam Paternitatem Dominationem Vestram felicissime et in bona valetudine in longos annos pro singulari consolatione mea valere opto. Cui me ut clementissimo principi et domino et patrono suo gratiosissimo humillime recommendo. Insuper humillime rogo atque supplico me sua gratia et favore, uti Reverendissima Paternitas Dominatio Vestra antea consueverat, prosequi voluerit.
Ex arce Reverendissimae Paternitatis Vestrae ⌊Aldenhaws⌋, 6-ta feria in crastino divae Luciae virginis anno Domini 1537.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Dominationis Vestrae obsequentissimus et humillimus servitor ⌊Thomas⌋
| |
11 | IDL 7156 | Ioannes DANTISCUS do Thomas of Bydgoszcz, shortly before 1538-02-01 List zaginiony |
List zaginiony, reconstructed on the basis of IDL 3599: Litteras Reverendissimae Paternae Dominationis Vestrae mihi allatas cum debita reverentia et exhibitione honoris et cum maximo gaudio suscepi. |
| |
12 | IDL 3599 | Thomas [of Bydgoszcz] do Ioannes DANTISCUS, Althausen (Starogród), 1538-02-01 |
odebrano [1538]-02-03
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1595, s. 801-806
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo principi et domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Warmiensi et Culmensi et administratori Pomesaniensi, domino dignissimo et patrono et domino suo gratiosissimo
Servitia debita cum fidelitate. Illustrissime princeps et in Christo pater et domine, domine reverendissime.
⌊⌋ Reverendissimae Paternae Dominationis Vestrae mihi allatas cum debita reverentia et exhibitione honoris et cum maximo gaudio suscepi. In quibus Reverendissima Paterna Dominatio Vestra inseruit commendationem, quam apud Reverendissimae Dominationis ⌊successorem⌋ Reverendissima Dominatio Paterna Vestra pro me fecit et adhuc commendare intendit. Ago iterum Reverendissimae Paternae Dominationi Vestrae humillime atque habeo gratiarum actiones et Deus omnipotens sit Reverendissimae Paternae Dominationi Vestrae retributor omnium bonorum operum. Mitto, illustrissime princeps, pro nunc unum aprum Reverendissimae Paternae Dominationi Vestrae. Insuper misi antea XX marcas per venerabilem dominum Reverendissimae Paternitatis Vestrae cancellarium pro avena, quam sculteti donare debuissent pro equis, et quibus hic eisdem scultetis emensuravi, modo pro VII solidis. Obsecro iterum Reverendissima Paterna Dominatio Vestra mei non obliviscatur. Cui me tamquam illustrissimo principi et domino et patrono suo gratiosissimo ad mandata obsequentissimum totumque recommendo. Quam Deus optimus maximusque ad longa tempora pro singulari consolatione et spe mea et omnium pauperum felicissime in bona valetudine conservet.
Ex castro Reverendissimae Paternae Dominationis Vestrae ⌊Althaus⌋, in vigilia gloriosissimae virginis Mariae purgationis anno Domini 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternae Dominationis Vestrae obsequentissimus et immeritus servitor ⌊Thomas⌋
Postscript:
Quod feudum redeat ad dominum non praestitis servitiis, habes expresse in usibus feudorum libro II, titulo „quae fuit prima causa beneficii amittendi” cum unico paragrapho. Sed non est et probatur capitulo „de dona, quae sub modo” libro I. Hoc ipsum ius extenditur etiam ad feuda impropria, quale forte est illud in Leunten, capitulo primo de feudo non habente propriam feudi naturam, eodem li[bro].
In statutis regni Poloniae folio XVIII est statutum Kazimiri, quod non petens bona sua hereditaria, quae ab alio possidentur, post tres annos et tres menses cadit a iure suo. De qua materia vide plenius capitulum de iure deliber. per totum. Ad quae iura tamquam communia et vicinarum regionum recurrendum, si non invenitur speciale.
| |
13 | IDL 3616 | Thomas [of Bydgoszcz] do Ioannes DANTISCUS, Althausen (Starogród), 1538-02-12 |
odebrano [1538]-02-15
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1595, s. 925-928
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Illustrissimo Principi et in Christo Patri, domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋ et terrae Culmensis necnon administratori Pomesaniensi, domino dignissimo atque patrono et benefactori suo gratiosissimo.
Oboedientiam debitam cum servitiorum suorum obligatione.
Illustrissime Princeps et in Christo Pater et Domine, domine clementissime.
De tarda missione duarum tonnarum cerevisiae Bitgostiensis nil aliud impedivit, nisi Vissula(!) et densa frigora. Unam lastam mitto etiam lupuli. Imaginem ⌊reverendissimi domini Conopatzky⌋ piae recordationis ubique locorum quaesivi, nullibi invenire potui. ⌊Casper Stentzel⌋ pecuniam civitatis in praetorium promisit pro die Carnisprivii reponere et exactionis pecuniam sine Georgio notario percipere amplius non intendit.
Scripsit mihi generosa domina ⌊Anna⌋ soror Reverendissimae Paternae Dominationis Vestrae de castoribus. Testor Deo et cum omnibus hic in castro exsistentibus, quod hoc tempore meo scitu solum IIII ceperunt, quos generosus dominus ⌊Georgius de Curiis⌋ etc. recepit. Et caudas cum pedibus et instrumentis eorundem praesentavi generosae dominae ⌊Cristinae⌋ genetrici Reverendissimae Paternae Dominationis Vestrae, mallem enim magis mortem appetere, quam aliter Reverendissimae Paternae Dominationi Vestrae proferre aut scribere.
Insuper, Illustrissime Princeps Ioannes, pellifex iterato a me duos porcos absque consensu Reverendissimae Paternae Dominationis Vestrae optaverat. Si dare Reverendissima Paterna Vestra Dominatio mandaverit, omnia ad mandata faciam, saltem ut ex inventario deleantur.
Et cum his me Reverendissimae Paternae Dominationi Vestrae ut domino et patrono suo gratiosissimo humillime recommendo.
Ex ⌊Castro Reverendissimae Paternae Dominationis Vestrae Antiquo⌋, 3-a feria ante Sancti Valentini anno Domini 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternae Dominationis Vestrae obsequentissimus servus immeritus ⌊Thomas⌋
| |
14 | IDL 7248 | Ioannes DANTISCUS do Thomas of Bydgoszcz, 1538, February or March List zaginiony |
List zaginiony, mentioned in IDL 3639: <i>De novissimis litteris mihi scriptis mox sine ulla prorogatione Reverendissimae Paternae Dominationi Vestrae dedi responsum et misi ad Lubowiam, ut mitterentur Reverendissimae Paternae Dominationi Vestrae ad Heilszbargk.</i> |
| |
15 | IDL 7169 | Ioannes DANTISCUS do Thomas of Bydgoszcz, shortly before 1538-04-04 List zaginiony |
List zaginiony, reconstructed on the basis of IDL 3639: Litteras Reverendissimae Paternitatis Dominationis Vestrae per dominum Nicolaum Plutowszky allatas cum debito honore suscepi. |
| |
16 | IDL 3639 | Thomas [of Bydgoszcz] do Ioannes DANTISCUS, Althausen (Starogród), 1538-04-04 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | czystopis język: łacina, autograf, BCz, 1595, s. 1043-1044
|
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Principi et Domino, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi⌋ et Culmensi, nec non administratori Pomezaniensi, domino dignissimo et patrono suo gratiosissimo
Oboedientiam debitam cum fidelitate et obligatione servitiorum suorum.
Illustrissime Princeps et Domine, domine clementissime.
⌊⌋ Reverendissimae Paternae Dominationis Vestrae per dominum ⌊Nicolaum Plutowszky⌋ allatas cum debito honore suscepi. Prout Reverendissima Dominatio Paterna Vestra scripserat de novissimis ⌊⌋ mihi scriptis mox sine ulla prorogatione Reverendissimae Paternae Dominationi Vestrae dedi responsum et misi ad ⌊Lubowiam⌋, ut mitterentur Reverendissimae Paternae Dominationi Vestrae ad ⌊Heilszbargk⌋. Etiam percepi a domino ⌊Plutousky⌋ testamentum et inscriptionem domini ⌊Nicolai⌋ plebani olim in ⌊Stroszbarg⌋ piae memoriae et virgini moniali in ⌊Culmen⌋ Lubesewszky dedi, ut istud testamentum sibi factum a ⌊magnifico domino palatino Pomeraniae⌋ postularet aut repeteret. Quae virgo non audet ab eodem domino ⌊palatino⌋ repetere. Ego enim faciam diligentiam in hoc negotio circa dominum ⌊palatinum⌋ et Reverendissimae Paternae Dominationi Vestrae rescribam.
Significo me misisse duo vasa cerevisiae Bitigostiensis sabbato ante dominicam Laetare pro Reverendissima Paterna Dominatione Vestra ad ⌊Lubowiam⌋. Insuper misi XX marcas ad ⌊Lubowiam⌋ pro avena a scultetibus perceptas, quam ducere debebant ad ⌊Plowesz⌋, ut aliam pro usu equorum emerent. Etiam auriga Petrus duxit XLII modos avenae. Et antea etiam miseram XX marcas pro avena.
⌊Ioannes baccallarius Hymelreich⌋ manebit hoc anno in ⌊Culmen⌋, ut ex ⌊⌋ domini ⌊Ieronimi doctoris⌋ clarius Reverendissima Paterna Dominatio Vestra intelliget, quas misi cum cerevisia.
Et tandem Reverendissimam Paternam Dominationem Vestram felicissime et in bona valetudine in longos annos pro mea singulari consolatione valere cupio.
Cui me ut illustrissimo principi et domino et patrono suo gratiosissimo cum servitiis meis debitis humillime recommendo.
Ex castro ⌊Aldthaws⌋ Reverendissimae Paternitatis Vestrae, die Sancti Ambrosii anno Domini 1538.
Eiusdem Reverendissimae Paternae Dominationis Vestrae humillimus et obsequentissimus servus ⌊Thomas⌋
| |
17 | IDL 2139 | [Ioannes DANTISCUS] do [Thomas of Bydgoszcz], Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1539-04-25 |
Rękopiśmienne podstawy źródłowe: 1 | kopia kancelaryjna język: łacina, ręką pisarza, AAWO, AB, D. 6, k. 37v
| 2 | regest z ekscerptami język: łacina, angielski, XX w., CBKUL, R.III, 31, Nr 333c
|
Publikacje: 1 | CEID 1/2 Nr 59, s. 224 (in extenso; angielski regest) |
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Honorabilis Domine in Christo dilecte.
Salutem.
Libenter audivi, quod consanguineae meae virgini ⌊Elisabet⌋ apud ⌊sanctimo[nia]les Culmenses⌋ favetis illique interdum, quibus eget, ad victum subministratis. Pro qua propensione gratias vobis ago, quin etiam in omnem eventum, ubi vobis vicissim commodare potero, referam. Ut igitur, quema[d]modum cepistis, benefacere ⌊illi⌋ non intermittatis, oro. Quod omni benivolentia mea, quam semper experti estis et in vos immota apud me manet, si quando res sic tulerit, abunde rependam.
Bene valete.
Ex ⌊Heilsberg⌋, 25 Aprilis MDXXXIX.
| |