List #217
Ioannes DANTISCUS do Sigismund I JagiellonValladolid, 1524-10-03
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Serenissimae Maiestati Regiae Poloniae etc. Domino et Domino Meo Clementissimo.
Serenissima Maiestas Regia et Domine, Domine Clementissime. Post humillimam perpetuae meae servitutis commendationem.
Paulo ante significarunt mihi Velserorum factores, quod in Flandriam secretum tabellarium mitterent, qui superinscribed⌈quiqui superinscribed⌉ infra horam hinc exiret; proinde ut saltem Maiestas Vestra Serenissima sciret me iam huc applicuisse 25 praeteriti, has subito exaravi. Non sum hic acceptus hoc tempore ut prioribus duabus vicibus, suspicantur, nescio quid, de Gallis. Hic passim praedicantur, quae cum rege Galliae nomine Maiestatis Vestrae per dominum palatinum Siradiensem sunt tractata et plura adduntur, quae forte in rerum natura numquam fuerunt. 19 praeteriti perveni abhinc duo miliaria et misi pro hospitio. More solito data mihi fuerunt tria: unum apud quendam sacerdotem, ubi neque stabulum, neque culina fuit, alia duo apud mulieres, quas cortisanas vocant. Ibi penitus neque pro equis aut pro servis ulla fuit commoditas. Conduxi hic igitur hospitium, pro quo qualibet septimana solvo tres ducatos. Cum magno cancellario fui aliquoties et in prandio et in negotiis, pollicetur aegre operam suam, nihilominus pollicetur, sed sobellos sine caesaris voluntate accipere non vult; sunt adhuc apud me, neque dabuntur frustra. Caesar hinc recuperandae valetudinis gratia et ut sororem iuniorem Catharinam expediat in Portugaliam, ubi matrimonium contractum est, superioribus diebus ad quinque miliaria discessit, et hanc illius quartanam, qua laborat, causam esse ferunt, quod adhuc in colloquium non admittor. De sequestro status Barensis egi cum cancellario ad longum, addens, si non restituere superinscribed⌈rere superinscribed⌉mur in integrum, futurum, quod omnis amor et observantia Maiestatis Vestrae erga caesarem certo corrumperetur, et alia, quae videbantur huic negotio expedire. Respondit amorem Vestrae Maiestatis remansurum et caesarem nihil aliud hac in causa, quam quod aequitatis sit, facturum. Aliud ex illo hactenus extorquere non potui. Versor itaque in his turbinibus usque ad vertiginem, quae et nunc me male habet; scribo tamen. Cum auditus fuero a caesare, latius de omnibus scribam etiam diffusius, quae hic aguntur paulo post. Intra duos dies posta Romam mittetur, illac derigam meas, quae venient in manus collegae mei Neapoli. A christianissimo rege Galliae in Lugduno humaniter et auditus et habitus sum. Illius maiestas libenter mihi dedit liberum transitum. Ibidem a quodam amico, ut ulterius progrederer, centum ducatos accepi in mutuum, quos, acceptis a Fuccaris pecuniis, hic solvi. Polliciti mihi sunt pro sustentatione, quae erunt necessariae. Alias nescio, quomodo hic mecum ageretur. Bellatur ab hac parte atque egetur acriter. Numquam maiorem pecuniarum penuriam in hac aula cognovi, quam hoc tempore, et haec spero brevi faciet pacem. Habita liberiore opportunitate, scribam uberius de omnibus Maiestati Vestrae Serenissimae. Cui me suppliciter commendo.
Ex Valleoleti 3 Octobri<s> 1524.
Serenissimae Maiestati Vestrae humillimus servus Ioannes Dantiscus.