List #959
Mauritius FERBER do Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1533-06-03
Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo patri et domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Culmensi, fratri carissimo et amico honorando
Reverendissime in Christo pater et domine, amice et frater in Christo carissime et plurimum honorande. Longaevam in Christo prosperitatem et salutem.
Cum diuturno tempore sollicita indagine et animo non mediocriter anxio susceptionem Vestrae Reverendissimae Dominationis hic inditam quaesivissem, tandem eventu inopinato eam repperi et Vestrae Reverendissimae Dominationi remitto gaudeoque profecto, quod me omni suspicione exuere per hanc inventionem valeam. In novis nihil habeo, quod voluptatem afferre Vestrae Reverendissimae Dominationi possit. At si quid apud Reverendissimam Dominationem Vestram exstet et, an sacra regia maiestas Lituaniam petierit et quisnam officium cancellariatus in ea regione apud suam maiestatem gerit, mihi impartiri dignetur Vestra Reverendissima Dominatio. Quam felicem et florentem a Domino Deo servari et ad maiora exaltari opto.
Ex arce Helsberg, 3-a Iunii 1533.
Vestrae Reverendissimae Dominationis bonus frater Mauritius episcopus Warmiensis scripsit