List #1355
Sigismund I Jagiellon do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1535-09-04
odebrano Cracow (Kraków), [1535]-09-05 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Publikacje:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendi in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Culmensi sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater sincere nobis dilecte.
Nemini dubium id esse arbitramur, haberi a Cruciferis in Germania delectum militum consiliumque eos cepisse in terras Prussiae impetum faciendi atque tam nostrae, quam illustris domini ducis Alberti potestati subiectis per[iculum cr]eandi, tum et vicinas terris istis regiones bellorum ardere incendiis, ut periculum sit, ne propter vicinum malum aliquid eis quoque mali eveniat.
Nos, qui semper animo excubamus, ut ne quid necopinantes subditi nostri detrimenti accipiant, quo facilius hostium consilia praeripi et eorum conatibus obviam veniri possit, comitia terrarum nostrarum Prussiae ad proximum diem divo Lucae sacrum indicenda putavimus atque ea Elbingi celebrari volumus, ubi cum de more omnes convenerint, rationem iniri volumus, qua si quis ex improviso hostium impetus exsistat, possit non ita magno negotio propulsari.
Quare Paternitatem Vestram hortamur eique mandamus, ut ad proximum diem divo Lucae sacrum Elbingum se conferat atque ibi comitiis intersit neque committat ullo pacto, si modo gratiam nostram regiam vult retinere, ut inde se subducat, quin cum aliis terrarum Prussiae consiliariis audito nuntio nostro, quem istuc missuri sumus, de iis, quae sunt reipublicae rationibus conductura, consilium ineat. De eo autem in primis deliberet, quemadmodum parati esse possitis ad omnes hostiles impetus non solum excipiendos, verum etiam arcendos, ut multo ante meditata consilia habeatis, quibus impendentibus malis occurrere possitis. Solent enim praevisa tela minus nocere.
Bene valeat Paternitas Vestra, pro officio suo aliter non factura.
Datae Cracoviae, sabbato post diem festum sancti Aegidii anno Domini MDXXXV-to, regni nostri anno XX nono.
Commissio propria regiae maiestatis