Sigismundus Dei gratia rex ⌊Poloniae⌋, magnus dux ⌊Lithuaniae⌋, ⌊Russiae⌋, ⌊Prussiae⌋, ⌊Masoviae⌋ etc. dominus et heres
Nemini dubium id esse arbitramur, haberi a Cruciferis in ⌊Germania⌋ delectum militum consiliumque eos cepisse in terras ⌊Prussiae⌋ impetum faciendi atque tam nostrae, quam illustris domini ⌊ducis Alberti⌋ potestati subiectis per[iculum cr]eandi, tum et vicinas terris istis regiones bellorum ardere incendiis, ut periculum sit, ne propter vicinum malum aliquid eis quoque mali eveniat.
Nos, qui semper animo excubamus, ut ne quid necopinantes subditi nostri detrimenti accipiant, quo facilius hostium consilia praeripi et eorum conatibus obviam veniri possit, ⌊comitia terrarum nostrarum Prussiae⌋ ad proximum 1535-10-18⌊diem divo Lucae1535-10-18⌋ sacrum indicenda putavimus atque ea ⌊Elbingi⌋ celebrari volumus, ubi cum de more omnes convenerint, rationem iniri volumus, qua si quis ex improviso hostium impetus exsistat, possit non ita magno negotio propulsari.
Quare Paternitatem Vestram hortamur eique mandamus, ut ad proximum 1535-10-18⌊diem divo Lucae1535-10-18⌋ sacrum ⌊Elbingum⌋ se conferat atque ibi ⌊comitiis⌋ intersit neque committat ullo pacto, si modo gratiam nostram regiam vult retinere, ut inde se subducat, quin cum aliis ⌊terrarum Prussiae consiliariis⌋ audito nuntio nostro, quem istuc missuri sumus, de iis, quae sunt ⌊reipublicae⌋ rationibus conductura, consilium ineat. De eo autem in primis deliberet, quemadmodum parati esse possitis ad omnes hostiles impetus non solum excipiendos, verum etiam arcendos, ut multo ante meditata consilia habeatis, quibus impendentibus malis occurrere possitis. Solent enim praevisa tela minus nocere.
Bene valeat Paternitas Vestra, pro officio suo aliter non factura.