List #3609
Jan CHOJEŃSKI do Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1537-12-04
odebrano [1537]-12-20 Rękopiśmienne podstawy źródłowe:
Pomocnicze podstawy źródłowe:
|
Tekst + aparat krytyczny + komentarzZwykły tekstTekst + komentarzTekst + aparat krytyczny
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, amico carissimo et honorando
Reverendissime in Christo Pater Domine, domine mi et frater carissime ac honorande .
Putabam supervacaneum longioribus uti nunc litteris, quando dominus Bernardus frater Dominationis Vestrae Reverendissimae ad eam revertitur, qui mihi litterarum et responsi loco futurus est apud Dominationem Vestram Reverendissimam. Cui non ago gratias pro munere, quod nec sperabam ne optabam umquam, utpote qui non aliud optabam, et num etia[m] efflagito a Vestra Reverendissima Dominatione purum putumque non aurum, sed auro omni mihi cariorem amorem amicitiamque, qua abunde pensabit Vestra Dominatio Reverendissima obsequia mea, si quae ei cum fructo, quod ecquidem cupio, praesto. Litterae ad summum pontificem, secundum exemplar missum descriptae, manu regia subscriptae sunt et quae deinceps ex commodo Dominationis Vestrae Reverendissimae esse cognovero, diligenter curabo. De canonicatu Varmiensi spero Romae ob commendationem regiam Hossio meo provisum esse, et fortasse dabitur brevi occasio, quod domino Fabiano, eo aut maiori sacerdotio gratificari potero, quod amore Dominationis Vestrae Reverendissimae et illius famulitii contemplatione libenter sum facturus. Quae hic aguntur aut dicuntur, narrabit omnia frater Dominationis Vestrae Reverendissimae. Cuius fraterno amori me etiam atque etiam commendo.
Cracoviae, IIII Decembris MDXXXVII.
Dominationis Vestrae Reverendissimae frater Ioannes episcopus Cracoviensis Regni Poloniae cancellarius scripsit