Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino ⌊Ioanni⌋ Dei gratia episcopo Varmiensi, amico carissimo et
honorando
Putabam supervacaneum longioribus uti nunc litteris, quando dominus ⌊Bernardus⌋ frater Dominationis Vestrae Reverendissimae ad eam revertitur, qui mihi litterarum et responsi loco futurus est apud Dominationem Vestram Reverendissimam. Cui non ago gratias pro munere, quod nec sperabam ne optabam umquam, utpote qui non aliud optabam, et num etia[m] efflagito a Vestra Reverendissima Dominatione purum putumque non aurum, sed auro omni mihi cariorem amorem amicitiamque, qua abunde pensabit Vestra Dominatio Reverendissima obsequia mea, si quae ei cum fructo, quod ecquidem cupio, praesto. Litterae ad ⌊summum pontificem⌋, secundum exemplar missum descriptae, manu regia subscriptae sunt et quae deinceps ex commodo Dominationis Vestrae Reverendissimae esse cognovero, diligenter curabo. De canonicatu Varmiensi spero ⌊Romae⌋ ob commendationem regiam ⌊Hossio⌋ meo provisum esse, et fortasse dabitur brevi occasio, quod domino ⌊Fabiano⌋, eo aut maiori sacerdotio gratificari potero, quod amore Dominationis Vestrae Reverendissimae et illius famulitii contemplatione libenter sum facturus.
Quae hic aguntur aut dicuntur, narrabit omnia ⌊frater⌋ Dominationis Vestrae Reverendissimae. Cuius fraterno amori me etiam atque etiam commendo.