Letter #4879
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1527-05-31
received Valladolid, [1527]-08-18 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico et spectabili
Magnifice et spectabilis sincere nobis dilecte.
Misimus Strenuitati Tuae litteras a serenissimo Bohemiae rege obtentas in commendationem ducatus Barensis ut a contributione Adohae sit liber et immunis, quae si prodesse poterint, bene est, sin minus ferendum est, quoad ferre licuerit et fata permiserint. Nolumus tamen Tuam Strenuitatem ignorare quod pendente dubietate an hos Adoham solvere teneremur. Illustris Prorex Adoham indixit generalem et commisarii ab eo electi, nostros officiales ad solutionem Adohae constrinxerunt nullo iurium nostrorum habito respectu. Et quia in Italia ubique bella incrudescunt et de regni Neapolitani invasione timetur vehementer minus grave nobis visum est quod pro hoc tempore turbulentissimo ad solutionem Adohae coacte fuerimus, sed in posterum doleremus si nos ab huius modi contributione sic uti praedecessores nostri fuere exempte et immunes non essemus tot et tantis rationibus pro nobis militantibus quas alias Strenuitati Tuae perscripsimus. Quam ob rem Tuam Strenuitatem hortamur velit suo congruo tempore coram sacra maiestate caesarea de hac nobis illata iniuria conqueri et ab eadem maiestate obtinere ut deinceps et in perpetuum hos a solutione Adohae liberemur nolumus nos iure contendere sed hanc exemptionem ex caesarea munificentia et singulari gratia obtinere, prout speramus Strenuitatem Tuam quam diligentissime facturam. De restitutione arcis saepius Tuae Strenuitati perscripsimus ut nobis libere et sine condicione extraderetur, sed veremur ne stantibus his bellorum turbinibus difficilis sit adpraesens ipsius arcis restitutio. Tua autem Strenuitatas prout rerum eventus illam edocuerit, poterit hanc expeditionem perficere qua nihil optabilius nihilque gratius contingere posset. Nam ni arx ipsa recuperaretur,statum Barensem recuperatum non credimus multa oboriuntur scandala hoc praesertim tempore quae si arx restituta foret non oborirentur, studeat igitur Strenuitatas Tua ut huic nostro satis desiderio fiat. Et bene feliciterque valeat.
Datae
Ad mandatum serenissimae