Letter #5507
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSVilnius, 1536-08-25
received [1536]-09-08 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri et Domino Ioanni episcopo Culmensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Indiximus generalia regni comitia Cracoviam ad festum Omnium Sanctorum, ut iis de rebus, quae res ad publicam regni et aliarum ditionum nostrarum salutem, tranquillitatemque tuendam et conservandam pertinent, publico omnium ordinum consilio et consensu in medium consultetur. Quibus comitiis nos ipsi interfuturi ac praefuturi sumus. Prae quibus, ut rite omnia fiant, particulares etiam conventus tractuum instituimus. Nunc cum sic usu venerit, ut istic terrarum Prussiae comitia et particularia, et generalia Elbingi voluntate nostra, ut moris fuit antiquitus, aliquanto praecess[u]ra sint.
Hortamur Sinceritatem Tuam et mandamus, ut istis bene peractis ac determinatis tempestive etiam ad generalia regni comitia antiqua consuetudine veniat cum senatu Regni de republica consilia sua communicatura. Quod fecerit Sinceritas Tua pro officio et gratia nostra.
Quae bene valeat.
Vilnae, XXV-a Augusti anno Domini M-o D-o XXXVI-o, regni nostri anno XXX-o.
Ad mandatum regiae maiestatis proprium